![[]](img/image.png)
LAXAMINA, Habenæ, in Glossis Isidori et Pithœanis : vox videtur ejusdem notionis quæ
Lessia, funiculus. Vide Lexa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Grævius
suspicatur scripturam hanc esse mendosam ex eo Papiæ loco : Laxamentum, spatium, requies, intermissio.Sed si mendo caret, inquit, Laxamina dictæ sunt habenæ, quia possunt laxari. Recte ; sic enim χαλινός Græci a χαλᾷν, Laxare deduxerunt.