« Lazari » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 049a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAZARI
LAZARI, Leprosi, Gallis Ladres : sic dicti, quod eorum domus seu Ecclesia extra
muros Hierosolymitanæ civitatis sita, sancto Lazaro dicata esset. De hac mentio fit
in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 397. et 399. Charta Ludov. Regis, ex Tabul. S. Cornelii
Compendiensis :
De infirmis qui et leprosi, vulgo autem Lazarii nominantur.Charta ann. 1146. in Miscellan. Labbei tom. 2. pag. 610 :
Concedo Lazaris de Belloloco decimam molendini, etc.Statuta Hospitalis S. Juliani in Anglia :
Lazaros congregavit, ad eorumque sustentationem, etc.Laurentius Leodiensis in Episcopis Virdunensibus :
Ut enim taceam quantos Lazaros cæteris abhorrendos cum sua conjuge, officio Deo vere officioso, domi abluerit, cooperuerit, et foverit, etc.Adde idem Monasticum Anglican. pag. 376. et Thwroczium in Hist. Hungar. pag. 33. Vide Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 1. col. 907. Leprosorum vero olim magnam habuisse curam Episcopos arguunt Concilia Aurel. V. cap. 21. et Lugdun. III. cap. 6. Exstat S. Ildefonsi Toletani Carmen in Xenodochium a parentibus suis conditum :
Livua cum Stephano genetrix : sed avunculus illumCompulit Engenius Præsul ad hospitium.Lazarus hoc mendicus habet sub mœnibus urbis,Qua via Complutum cursibus apta patent.