« »
 
[]« Le ve roy » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 076a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LE-VE-ROY
LE VE ROY. Lex Vervinensis ann. 1233. cap. 13 :
Quod si neque Scabinos, neque Juratos habuerit, per Le ve Roy eum vocabit, id est, sola manu faciet jusjurandum.
Occurrunt eadem verba in Lege de Solers ann. 1235. Ubi Thomasserius hæc verba per verum Regem interpretatur, quod vix probem, tametsi quod divinem. animo nihil vero simile oboritur. Ita etiam præfert Charta Blanchæ Comitissæ Trecensis ann. 1212. tom. 1. Anecd. Marten. col. 830. nisi quod pro Leveroy habetur Leucroy, et apographum Duchesnianum, ubi vir doctus margini adscripsit, id est, per verum Regem, id est, Deum. Sed malim hæc verba sonare, per verum, Gall. Par le vray.