« Lecticulæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 051c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTICULAE
LECTICULÆ, inquit Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 50. a quibusdam dictæ diurnæ lectiones
in officiis Ecclesiasticis quod breves sint, a pluribus vero Capitula, eo quod ut plurimum
de Capitibus Epistolarum illorum dierum, quibus dicuntur, sumuntur. Hæc siquidem post
psalmos et antiphonas in singulis Horis dicuntur, prout statutum est in Concil.
Agathensi.