« »
 
[]« 1 lector » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 052b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTOR1
1. LECTOR, Secundus gradus Ordinis Ecclesiastici. Marcellinus Comes de Joanne Chrysostomo :
Joannes Antiochiæ natus, ibique a Meletio ejusdem civitatis Episcopo, eodemque Confessore, Lector Ecclesiæ ordinatus, per singulos officii Gradus ascendit. Lectorum
munus erat
Lectiones pronuntiare, et ea quæ Prophetæ vaticinarunt, populis prædicare
, ut est apud Isidorum juniorem in Epist. ad Luitfredum : præterea Lectiones desumptas ex Evangeliis et Epistolis S. Pauli, ut colligitur ex S. Cypriano Ep. 33. et 34. et Concilio Toletano I. can. 2. et 4. Gregor. Turon. lib. 2. de Mirac. cap. 16. de Miracul. S. Martini cap. 49. etc. Acta Passionis SS. Martyrum Cibalitanorum n. 2 :
Præses dixit : Quod officium geris ? Pullio respondit : Primicerius Lectorum. Probus Præses dixit : Quorum Lectorum ? Pullio respondit : Qui eloquentiam divinam populis legere consueverunt.
Ἀρχιαναγνώστης, in Concil. Antioch. et Calched. act. 14. Vide Glossar. med. Græcit. col. 66. Non tamen Evangelium et Epistolam in ipsa sacræ Missæ Liturgia legebant, quod velle videntur viri docti. Similia porro de Lectorum officio produnt S. Eulogius in documento Martyrii, Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 11. lib. 7. Orig. cap. 12. Alcuinus lib. de Offic. divin. [] cap. de Eccles. ord. et cap. de Tonsura Cleric. Amalarius lib. 2. de Eccl. offic. cap. 8. Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 11. Ivo Carnot. Serm. 2. de Excellent. sacror. ord. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 176. Steph. Eduensis Episc. lib. de Sacram. cap. 2. Baron. ann. 253. n. 93. Menardus ad lib. Sacram. etc.
Iis etiam incumbebat sacrorum Codicum servandorum cura, ut indicant Acta Purgationis Cæciliani et Felicis apud S. Augustinum.
Olim et Cypriani ævo, ut habetur in citatis illius Epistolis, et nonnullis aliis, solis provectæ ætatis hominibus, meritis et doctrina insignibus Lectoris munus demandabatur. At postmodum, cum e primis is esset Ordinis Ecclesiastici gradibus, ad illud admissi impuberes, et infantuli, ut colligitur ex iis quæ habentur in Concilio Carthag. III. can. 4. Valensi II. can. 1. Wormaciensi ann. 868. can. 68. ex Ferrando Diac. cap. 129. Victore Uticensi lib. 4. Histor. Vandal. Paulino lib. 4. de Vita S. Felicis, Sidonio lib. 4. Ep. 25. Ennodio in Vita S. Epiphanii Episc. Ticin. Siricio PP. Epist. ad Himerium cap. 9. Zosimo Epist. ad Hesychium cap. 3. S. Augustino Epist. 209. ad Cælestinum PP. n. 3. Hibern. Canon. lib. 1. cap. 9. tom. 9. Spicil. Acher. ac pro Oriente ex Cyrillo in Vita Euthymii tom. 1. Analect. Græc. etc. At suo tempore vetuit Justinianus Novella 123. ne Lectores ante annum duodevigesimum ordinarentur.
Ordinantur autem Lectores ab Episcopo per traditionem sacri Codicis, ut est in Ordine Romano, et in libro Sacramentor. Gregorii : quæ quidem ceremoniæ in ejusmodi ordinationibus, quæ etiamnum servantur, desumptæ sunt e Concilio Carthag. IV. can. 8. Preces alias in Lectoris ordinatione olim recitari solitas habet D. Clemens lib. 8. Constit. cap. 28.
Lectorum seu Ἀναγνωστῶν mentio fit in Canonibus Apostolor. can. 43. in Epist. S. Ignatii ad Antioch. in Ep. Cornelii PP. apud Euseb. lib. 6. Hist. Eccl. cap. 35. An vero ii diversi fuerint a Psalmistis seu Cantoribus, vide Menardum ad librum Sacrament. pag. 62. 63.
In septima Synodo data facultas Abbatibus Lectores faciendi in proprio Monasterio. Vide Doubletum pag. 569. Alia de Lectoribus suggerunt Concilia Calchedon. can. 14. Braccarense I. can. 11. Hipponense cap. 2. Vasense I. cap. 1. Nicenum II. cap. 14. etc.