« »
 
[]« Lectum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 054a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTUM
LECTUM, Charta, Scriptura, sic opinor dicta quod palam lecta fuerit ad confirmationem. Charta Agoberti Carnot. Episc. tom. 4. Annal. Bened. pag. 751 :
Quod etiam ut in inconcussum et irrefragabile in sæculum perseveret, in Capitulo Dominæ nostræ Virginis perpetuæ Mariæ, coram Canonicis nostris, quibus præsentavimus illud Lectum, testimonio[] cunctorum approbatum et corroboratum est.
Vide supra Lectio 2. Potest tamen accipi pro participio passivo verbi legere.