« »
 
LEGENDA 1, LEGENDA 2.
[]« 1 legenda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 059c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGENDA1
1. LEGENDA, Legendarius, Liber [] acta Sanctorum per anni totius circulum digesta continens, sic dictus, quia certis diebus legenda in Ecclesia et in sacris synaxibus designabantur a moderatore Chori : unde a Græcis συναξάρια appellantur. Beletus cap. 60. et ex eo Durandus lib. 6. Rat. c. 1. n. 29 :
Legendarius vocatur liber ille, ubi agitur de vita et obitu Confessorum, qui legitur in eorum festis, Martyrum autem in Passionariis. Leggenda,
Joanni Villaneo lib. 4. cap. 16. Braulio Cæsaraugustanus in Vita S. Æmiliani in Epistola ad Frominianum :
Libellum de ejus Sancti vita conscripsi, ut possit in Missæ ejus celebritate quantocius Legi.
Joannes Neapolitanæ Ecclesiæ Cimeliarcha in præfat. ad Vitam S. Joannis Episcopi Neapolitani :
Et cum vita ejus, et qualiter fuerit ad Episcopum assumptus et in eo laudabiliter conversatus, in Chronica haberetur antiqua : nec tamen Legenda, quæ ad honorem ejus in festivitate sua legeretur, scripta aliquatenus appareret, etc.
Utuntur Philippus Eystetensis in Vita S. Wilibaldi cap. 20. 28. Rainerus contra Waldenses cap. 5. et alii.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Légendier. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 304 :
Icellui Balins disoit publiquement.... qu'il avoit osté ung calice d'argent de l'église de Donfront,... et si osteroit le Légendier,... afin que le curé ne chantast plus, ne deist ses heures.
[]« 2 legenda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 060a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGENDA2
2. LEGENDA, Alia notione, quæ explicatur in Testam. Audoyni card. Ostiens. ann. 1363. ex Cod. Reg. 4223. fol. 138. v° :
Item lego conventui monialium S. Laurentii infra civitatem Avenionensem turrim et cavam meas quas feci ædificari,... sub illa conditione,... ut dictæ moniales... faciant unum anniversarium pro me et anima mea, cum Legenda seu matutinis mortuorum in vigilia diei obitus mei solemniter.