![[]](img/image.png)
LEGIFERI Provinciarum, apud Suecos, non semel occurrunt in Erici Upsalensis Historia Suecor. lib. 3.
pag. 57. 74. 79. 80. 96. 99. 111. 119. Horum districtus
Legiferatus dicitur lib. 2. pag. 44. ibid. :
Non advertit patriæ consuetudinem, et privilegia regionis, quibus cavetur ne Rex sine comitiva antiquitus designata, Legiferatum aliquem Regni intrare præsumeret. Sic enim laudabilis Regni decernit antiquitas, ut unusquisque Regni districtus Regem per suos limites propriis viris et armis salvum perducat, et juxta positis deducendum assignet.