« »
 
[]« Legitimare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGITIMARE
LEGITIMARE, Legitimo connubio prognati jus spurio tribuere, Gall. Legitimer, Hisp. Legitimar. Jacobus Aragoniæ[] Rex in Concilio Turiasonensi ann. 1229 :
Si Legitimatione indigere aliquatenus videatur (Alfonsus ex matrimonio dubio prognatus,) nos auctoritate et potestate regia Legitimamus ad omnia, ad quæ Legitimari potest auctoritate regia, et hæredem et successorem regni nostri constituimus et declaramus.
Rursum occurrit in Charta ann. 1416. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 359. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legitimare Pondera et Mensuras, Ea cum aliis authenticis collata comprobare et legitima declarare. Statuta Arelat. MSS. art. 74 :
Commune habeat pondera, quæ erunt in Arelate, et a libra inferius, cum quibus Legitimentur omnia pondera.
Et art. 99 :
Commune habeat mensuram cupream, qua Legitimentur barralia.
L. Henschel, 1840–1850.
Legitimare Dote Ecclesiam, apud Gerhard. in vita S. Oudalrici cap. 20. Vid. Decr. pars. 3. de Consecr. dist. 1. cap. 9.
Legitimatio per subsequens matrimonium inducta primitus fuit ex lege a Constantino M. lata, quam restituit Zeno leg. Divi (5.) Cod. de Natur. lib. (5, 27.) ac deinde Justinianus Nov. 12. 84. 117. etc. receptaque in jure Pontificio, ex rescripto Alexandri III. PP. in Append. ad Concilium Lateran. ann. 1181. part. 33. cap. 1. et cap. 6. extr. Qui filii sint legitimi. Ab Anglis tamen non admissa, nisi quantum ad gradus Ecclesiasticos : quoad vero successionem in bona paterna, omnino repudiata, Statuto præsertim Mertonensi ann. 1235. cap. 9. 20. quod etiam observatum a Bractono lib. 2. cap. 29. § 4. Fortescuto de Laudibus Legum Angliæ cap. 39. auctore Fletæ lib. 1. cap. 15. § 3. et lib. 6. cap. 39. § 34. et Seldeno in Disertat. ad Fletam cap. 9. Vide Pallium. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Buch-kinder. Grimm. Antiq. German. pag. 463.
P. Carpentier, 1766.
Singulares prorsus, ut pote ab usu et consuetudine alienas et legibus repugnantes, sed ad Glossarii institutum aptissimas, hic perscribendas censui Literas legitimationis ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 40 :
Johannes Dei gratia Francorum rex. Ad perpetuam rei memoriam. Et si princeps æternus in generationibus hominum culpam nascentibus non opponat, sed potius frequenter gratiam infundat ; eodem exemplo terrenus princeps vestigia superni principis insequendo, suam gratiam subditis illa egentibus consuevit infundere quantum potest, ne minister dicatur esse tenax, ubi dominus noscitur esse largus. Sane ad nostrum nuper devenit auditum, quod ex dilecto et fideli thesaurario nostro Ingeranno de Parvo-celario, qui diu et fideliter prædecessoribus nostris regibus et nobis multa et diversa servicia utilia ac sibi meritoria impendit et adhuc impendere non desistit, et ex Margareta dicta de Pommolain domicella, fuit quidam filius procreatus, qui Bernardus vulgariter et communiter nominatur, dicto Ingeranno pro tunc et nunc existente conjugato, ac dicta Margareta pro tunc existente moniali professa, a qua professione, sicut accepimus, per Sedem Apostolicam extitit postmodum absoluta, quodque idem filius, quem prædicti pro eorum communi filio cognoverunt et cognoscunt, et qui adhuc in infantia nunc existit, non solum pro moderno tempore posset carere naturalibus alimentis ; verum etiam pro futuro victualibus opportunis, licet genitorum ipsius possent cum Dei gratia suppetere facultates, si non deficerent voluntates, et non insultarent ad [] contraria proles vel successores utriusque, sicut solet facere mos humanus. Quare nos dictorum Ingeranni et Margaretæ facultatibus et voluntatibus præattentis, considerantes etiam ipsorum, præcipue in aliis, multiplicem honestatem, et quod dicto Ingeranno non est multa liberorum copia lineæ masculinæ, ac volentes eidem infanti de benigno Misericordiæ et pietatis intuitu subvenire, præmissorum nobis veritate relata, nostro mero et proprio motu, non habentes respectum ad preces vel supplicationem alicujus, sed solum ejusdem infanti (sic) compacientes deffectui ac ejus necessitatibus præsentibus et futuris, ut cum ad ætatem pervenerit suaque discretio viderit temporalis gratiæ munere se præventum, ad meliores actus amplioris gratiæ se festinet, præfatum Bernardum ab ipsis conjugato et professa moniali taliter ex prohibita copula generatum ad omnes honores, gradus, officia et actus legitimos et civiles, potestates et dignitates, tam in minoribus et mediocribus, quam majoribus, seculares et temporales, ad quos et ad quas potest accedere et ascendere filius legitimus ac de legitimo matrimonio procreatus, tenore præsentium de plenitudine et auctoritate regiæ potestatis ac etiam absoluta specialique gratia et ex certa scientia Legitimamus et habilitamus ac etiam Legitimationis et habilitationis titulo, gratia et nomine decoramus, et illo Legitimationis nomine ipsum uti et gaudere volumus, quo filius legitimus ex carne dicti Ingeranni in uxorem suam propriam procreatus uteretur, ac ab eodem quacumque procedente linea possent uti, ita quod ipsius Ingeranni patris cognomen perferat, ac si idem Bernardus certus, legitimus filius ejus esset, restituentes ipsum Bernardum plenarie ad natalia legitima ac ipsum habilem et legitimum facientes et reddentes ad omnia et singula, ad quæ filius legitimus et legitime natus habilis reputatur, delentes et abolentes totaliter omnem genituræ et illegitimitatis ac inhabilitatis maculam atque nomen, ita quod de sua nativitate vel illegitimatione, in quocumque actu vel contractu gratiæ vel justitiæ, officii vel dignitatis assecutione aut aliter, non teneatur quomodolibet facere mentionem ; concedentes eidem ac cum eo dispensantes de regia auctoritate et absoluta potestate, speciali gratia et scientia prælibatis sibi et suis successoribus vel hæredibus, quos eidem ex nunc decernimus posse et debere succedere, tam in recta linea quam collateraliter, ac si in omnibus ab initio originis legitimus extitisset, ut in hæreditatibus et bonis quibuscumque paternis et maternis, nec non paterni et materni generis, tam mobilibus quam immobilibus, in quibus non esset jus alii acquisitum, et in quibus de jure vel consuetudine sive usu succederet aut posset succedere vel deberet in recta vel collaterali linea, si de legitimo fuisset matrimonio procreatus, succedat, et ea, tanquam legitimus hæres vel successor, possit et debeat vendicare, adipisci et retinere ac pacifice possidere sine impedimento quocumque, et de ipsis disponere tanquam successor legitimus in eisdem. Concedimus insuper quod sua proles de legitimo procreata matrimonio et procreanda in universis bonis suis mobilibus et immobilibus, acquisitis vel acquirendis ac obveniendis quoquo modo succedat, dum tamen aliud quam deffectus prædictus natalium non repugnet, hujusmodi natalium deffectu non obstante. Decernimus quia omnia supra et infra scripta valere et tenere constitutione, ordinatione, statuto vel lege editis, [] et consuetudine vel usu generali vel locali regni nostri ad hoc contrariis vel in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque, quarum vim et potestatem et auctoritatem, quathenus contentis præsentibus litteris omnibus et singulis repugnarent, viribus omnino vacuamus, et non obstante etiam quod dictus Bernardus non ex simplici fornicatione, sed ex spurioso, incestuoso et dampnato cohitu genitus sit et natus, et quod nati ex talibus nefariis amplexibus, de jure, consuetudine vel aliter inhabiles sint et reputentur ac censeantur indigni ad suscipiendum titulum, nomen et dignitatem legitimationis cujuscumque per principem, vel aliam legitimationem qualemcumque seu præsentem gratiam duximus faciendum, non vocatis dictis parentibus seu aliis, quos tangere potest et poterit in futurum ; quæ omnia et alia qualiacumque quæ nostræ præsenti gratiæ, quam vim sanctionis et decreti habere volumus et jubemus, possent quomodolibet nunc vel in futurum obici vel opponi et ipsius effectum gratiæ impedire vel differre, volumus omnino non obstare et reici, perinde ac si expresse et sigillatim essent specificata præsentibus et expressa. Volumus etiam quod prædictæ confessiones seu recognitiones dictorum Ingeranni et Margaretæ genitorum, per quas dictum Bernardum carnali copula ex se generasse et suscepisse cognoscunt, de quibus quidem recognitionibus nobis constat, vim, auctoritatem et effectum plenæ probationis, filiationis pro præsentis gratiæ concessioni (sic) et exhibitioni obtineant, et pro omni probatione sufficiant, absque eo quod idem Bernardus, seu posteritas sua vel causam ab eo in futurum habituri, onere alterius probationis quomodolibet adstringantur. Volumus etiam et ex uberiori gratia concedimus quod idem Bernardus sit capax omnium donationum et gratiarum, quæ sibi fient vel jam factæ sunt inter vivos, vel causa mortis, sive titulo legatorum, vel fideicommissorum ex testamento vel codicillo, aut aliter ultima voluntate, sive fiant a patre vel a matre, vel a quibuscumque personis, proximis vel extraneis, ipsumque capacem et habilem ad adipiscendum et acquirendum omnia donata et legata, mobilia vel immobilia sibi facta et facienda a quibusvis personis, facimus, ordinamus, constituimus et decernimus per præsentes de plenitudine regiæ potestatis, nonobstantibus lege vel statuto, consuetudine locali vel generali, super quibus, quantum ad hoc, de speciali gracia dispensamus, firmiter inhibentes universis et singulis justitiariis nostris et successorum nostrorum ac quibuscumque deputatis et deputandis a nobis vel successoribus nostris, ne quis eundem Bernardum vel prolem suam, vel successores aut posteros, vel causam seu titulum ab eis habituros, in bonis quibuslibet ejusdem acquisitis vel acquirendis, seu undecumque obvenientibus, occasione deffectus natalium ipsius Bernardi, contra præmissa impetere, perturbare aut molestari quoquo modo præsumant. Præmissa autem omnia et singula sic certæ plenitudine potestatis absolutæ et regiæ magestatis facimus, concedimus, statuimus et præcipimus inviolabiliter perpetuo observari, eisque quoad observantiam eorumdem nostram auctoritatem per præsentes interponimus et decretum, nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Datum Parisius anno Domini 1353. mense Aprilis post Pascha. Al sic [] signata. Per regem. Seris, et correcta per vos in cancellaria. J. Royer.
P. Carpentier, 1766.
In præallatis vero Literis a recepto jure si nonnihil ex indulgentia discessum est, scrupulosioris contra juris observantiæ exemplum produnt aliæ legitimationis Literæ, quibus liberi ex legitimo matrimonio procreati, quod eorum mater ætatis octo annorum sacrum religionis velum accepisset, nullo licet dehinc voto obstricta, legitimi declarantur. Lit. Phil. V. ann. 1317. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 190 :
Philippus, etc. Notum... quod nos dilecti nostri Johannis de Efficuria, domini de Arentanis, militis, devotis supplicationibus annuentes, ipsius liberis ex Margareta filia Guillelmi de Monsterello armigeri sua conjuge procreatis, constante matrimonio inter ipsos in facie ecclesiæ solempniter celebrato, ut ipsi eorum quilibet, eo nonobstante quod prædicta Marguareta mater ipsorum, dum esset ætatis octo annorum vel circa, prioratum monialium de Valle Donnæ ordinis S. Benedicti diœcesis Cathalaunensis intrasse et tanquam monialis velata, non tamen benedicta, nec alias expresse professa, moram in eodem monasterio diuturnam fecisse dicitur, in hæreditatibus, conquestibus aliisque bonis ac rebus quibuslibet, tam mobilibus quam immobilibus, dictorum parentum suorum succedere et ad omnem aliam quamcumque successionem venire, necnon ad quoslibet legitimos actus admitti valeant, jure aut consuetudine quibuslibet contrariis nonobstantibus, concedimus de gratia speciali, et ipsos quoad hoc Legitimamus de plenitudine regiæ potestatis, si et quacumque legitimatione indigeant occasione prædicta.
Ex quibus ultimis verbis facile effici potest hujusmodi usum nulla lege apud nos stabilitum fuisse. Et quidem non alia hac de re mihi nota est, præter legem Liutprandi, de qua infra in Velamen.
P. Carpentier, 1766.
Neque silentio prætereundum est in hujusmodi literis patrum et matrum nomina non raro omitti ; quod cancellarii vel notarii arbitrio tribuendum opinor : id enim, ut eorum famæ parceretur, factum fuisse haud versimile est ; siquidem illorum nomina interdum appellantur, quæ religionis causa tacenda erant, ut in Lit. ann. 1370. ex Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 616. quibus legitimatur quidam Antonius
Filius Johannæ de Chenerio religiosæ in monasterio Paracleti juxta Nogentum supra Sequanam et Henrici quondam episcopi Trecensis
. Ejusdem tenoris sunt tres subsequentes literæ ad totidem eorumdem parentum filias spectantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legitimitas, Ortus, nascentia ex legitimo thoro. Statuta Eccl. Aurelian. art. 59. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1279 :
Inquirat Sacerdos... de Legitimitate sponsi et sponsæ.
Alibi est actio qua nothus declaratur legitimus. Vide tom. 3. Concil. Hispan. pag. 492. col. 1.