« Legium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 062c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEGIUM
LEGIUM, seu Legivum, in Gloss. Lat. Gall. :
Pulpitre, Letrin à mettre livre sus.Ugutio :
A lego, lectrum et Legium, pulpitum.Leo Ostiensis lib. 3. Chr. Cas. cap. 31. (al. 33.) :
Legivum quoque perpulcrum et eminens in eo constituit.Cap. seq. :
Legivum quoque pulcherrimum auro atque coloribus pictorum ingenio decoratum ibidem extrui jussit. Λογείαet Logea Græci vocabant ejusmodi pulpita, non ea duntaxat in quibus recitabantur comœdiæ, ut auctor est Vitruvius lib. 5. cap. 8. sed et Tribunalium juridicorum et Ecclesiarum. Hesychius :
Βῆμα, πλείονα μὲν σημαίνει· ϰοινότερον δὲ οὕτως, ϰαὶ το λογεῖον, ωσπερ ἐν ἐϰϰλησία ϰαὶ διϰαστηρίῳ.Sed hic pro οὔτως, quod nihili est, videtur legendum οὖδας, solum, pavimentum, editius scilicet. Hæc correctius leguntur apud Grammat. Bekker. pag. 219. 28. Vide Henr. Stephan. Thesaur. Ling. Græc. voce Βῆμα edit. Didot. tom. 2. col. 230.