« Lemmane » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEMMANE
LEMMANE. Gregorius Turon. lib. 1. Miracul. cap. 84 :
In illis autem diebus cum jam semina triturarentur, et sicut Lemmane vestitum segetibus nudum habetur, a silvis intercedente gelu, cum non esset unde ignis accenderetur, ab ipsis paleis focos sibi adhibuerant excussores.Ita præferunt tres Editiones : qua voce pars Arvernorum agri intelligitur plana et fertilitate nota, quæ vulgo Limaigne dicitur, quamque Lemane Arvernam vocat idem Gregorius lib. 3. Histor. cap. 9. Limane, lib. 5. cap. 35. quam vocem quidam ab alimonium deducunt ; vel quod ea animalia usui rustico necessaria nutriat, quæ Hispani alimana vocant. Vide Jacobum Bourgoing de Origine et usu vulgarium vocum pag. 76. et infra in Limania.