« Lemna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEMNA
LEMNA, Vectigal in urbis exitu vel introitu pro mercibus solvendum, forte sic dictum a
limen. Statuta S. Severi in Capite Vasconiæ circa ann. 1100. tom. 1. Anecd.
Marten. col. 280 :
Statutum etiam fuit, quod si extranei, causa vendendi, in animalibus vel in plaustris aliquid abstraxerint, in exitu portarum Lemnam persolvant. Idem dicimus de corariis, quod Lemnam debeant dare. De burgensibus villæ statutum est, quod in exitu non debeant dare Lemnam, nisi de ferro, sale et piscibus. Verumtamen quamdiu nundinæ duraverint, jam dicti burgenses, sicut ceteri homines, Lemnam persolvent.Vide alia notione in Lemnia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lemnarius, Portitor, exactor lemnæ, ibid. col. 279 : Extranei vero, si aliquid venale ad villam attulerint, sive in præsenti sive in futuro, vendiderint in introitu portarum, Lesdam persolvant, vel securitatem non vendendi Lemnario faciant.Ex hoc loco patet Lemnam idem esse quod Lesdam ; unde proclive esset suspicari ubique scribendum fuisse Lesdam, vel Leudam, ut Lesdario seu Leudario, pro Lemnario, si vox Lemna toties non repeteretur.