« »
 
[]« Lenare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 064b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LENARE
LENARE, Lenocinari, lenocinium facere. Salmasius ad Vopiscum ex veteri Epigrammate :
Lenandi callidus arte.
Et ex alio inedito :
Quod si formosas redeas Lenare puellas,
  Et dederit quæstus cotidiana Venus.
Vetus Scholiastes Juvenalis ad illud Satyræ 2 :
Illa docet, missis a corruptore tabellis,
adnotat :
Socius filiam suam Lenat et docet eam mœchis caute rescribere.
Laurentius in Amalthea ex vet. Glossis : Lenare, Lenire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lenaria, Quæ facit lenocinium. Miracula S. Cuneræ, tom. 2. Junii pag. 564 :
Blasphemando... dixit : B. Cunera videtur esse Lenaria, quia leni et lenæ qui invicem copulari non possunt, veniunt hic ad B. Cuneram, ut ibidem fornicari possint.