« »
 
[]« Leodardi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 065c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEODARDI
LEODARDI, Leudardi, melius quam Leodasdi, ut recte monet Eccardus in Notis ad Pactum Legis Salicæ tit. 6. Voces frequenter occurrentes in eadem Lege, quas arcessit Schilterus ex Leoden, sive Leudan, Leiten, Ducere, scil. testes, et Ardi, Art, Genus, species. Nimirum inquit, duo genera vel species sunt condemnandi reum, aut per modum confessionis aut per modum convictionis per testes, etc. in quo posteriori genere locum habet pœna inficiationis, utroque et Romano et Germanico jure usitata. Luculentus textus Juris Francici est in Legis Salicæ titulo 10. § 1 :
Si quis animal, aut caballum, vel quodlibet pecus in messe sua invenerit, penitus eum vastare non debet, quod si fecerit, capitale loco restituat, ipse vero debilem ad se recipiat. Si vero Confessus non fuerit, et ei fuerit Adprobatum, Malb. Leodardi dc. denar. qui faciunt sol. xv. excepto capitale et delatura.
Hinc infert Vir eruditus, Leodardi alteram esse speciem condemnationis ad mulctam, si quis non confessus, sed inficiatus factum, desuper convictus fuerit. Quod confirmat ex ejusdem tituli § 4. ubi :
Si negaverit et tamen convictus fuerit, Malb. Leodardi,
ut et seq. § et ult. ibi :
Testibus eum convincat.
Et tit. 2. § 3 :
Et ei fuerit adprobatum, Malb. Leodardi.
Tit. 27. § 2 :
Et ei fuerit approbatum, Malb. Leudardi.
Tit. 33. § 6. tit. 68 :
Si negat et convictus fuerit Malberg. Leudardi, solidos xv. componat.
Concludit tandem laudatus meritoque laudandus Scriptor, ex iis locis, quæ manifesta sunt, cetera, quæ obscuriora sunt, esse interpretanda. Alio prorsus modo, sed nobis minus probabili, rem expedire conatur Eccardus [] loco laudato : quem, si vis, consule.