« »
 
[]« Leodicus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 066a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEODICUS
LEODICUS, Leodigus, Leodius, Fiscalis, regalis, publicus, ut Valesius exponit pag. 270. Notitiæ Galliarum, a Leudibus vel Leudis, Leodisve, quæ populum significat veteri Germanico. Litteræ Hugonis Regis ann. 4. regni pro Arnulfo Episc. Aurel. :
Leodiæ quoque silvæ venationem, sicut antecessores ejus visi sunt habuisse, eidem matri Ecclesiæ habere concedo.
Robertus Hugonis filius eamdem silvam, Leodigam appellat, in Litteris, quas citat Valesius loco laudato : ubi etiam observat, Leodicum vicum publicum a plerisque nostris Annalium et Chronicorum veteribus auctoribus appellari, nomine Germanico, vicum illum qui initium fuit percelebris civitatis Leodium hodie dictæ ; unde conficit eam Leodicum potius esse nuncupandam. Leudicam vocat Carolus C. in Capitulis ann. 854. eodem etymo deducta voce. Plura videsis apud eumdem Valesium pag. 270. et seq. et apud Lipsium lib. 1. Poliorceticon Dialog. 2.