« »
 
[]« Leonini versus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 066b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEONINI
LEONINI Versus. Sic forte nuncupati, quod inventi fuerint a quodam Leone Poëta, qui circa tempora Ludovici VII. vel Philippi Augusti Regum Franciæ vixit, cujus meminit Ægidius Parisiensis in Karolino lib. 3 :
Nec minus in sacris melico sermone Leonem,
Ludentem historiis, et quem intepuisse dolemus.
Quæ est etiam sententia Stephani Paschasii lib. 7. Disquisit. Francicar. cap. 2. ubi complures ejusdem versus descripsit perelegantes, in iisque aliquot [] ex iis quos Leoninos appellamus, vel Rythmicos, et ὁμοιοτελεύτους. Thierricus Valliscoloris in Vita Urbani IV. Papæ :
His replicans clare tres causas explico, quare
  More Leonino dicere metra sino.
Episcopus Senogall. in Itinerario Gregor. XI. PP. :
Mihi quoque indulgeatis, meæque imbecillitati ac imperitiæ ascribatis, quia passus Leoninos et Rhetoricas prosequutus non fui.
Guillelmus Guiartus :
Et cils qui ne set en sa rime,
Qu'est consonnant, ou Lionime, etc.
Et alibi :
Contre celui un en feroie,
Ou leur hobes adreceroie,
Et feroit come Lionime,
De la rais jusques en la cime.
Vide Chronicon Augustanum part. 2. cap. 2. et Fauchetum lib. 1. de Poetis Francicis cap. 6.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius a Leonio celebri ecclesiæ Parisiensis canonico, ut scribit D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. 268. et seqq. Alia est Muratorii tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 687. sententia, cui repugnare difficillimum est ; nequaquam scilicet ejusmodi versuum inventionem illi Leonio tribuendam esse, cum versus ejusdem consonantiæ longe antiquiores habeamus, quos utrum perfecerit ille etiam incertum est ; nisi quod poetæ priores in una tantum syllaba consonante cum altera, hic vero in duabus concentum suorum metrorum collocaverit, atque idcirco illius poema concinnius cæteris omnibus visum fuerit. Et certe nostri pro eleganter versificare, Leonimer dixerunt. Regula S. Aug. Gallice reddita a Th. Bened. ann. 1392. laudata in Comment. Acad. Inscrip. tom. 17. pag. 744 :
La rime en maint lieu n'est pas gente ;
Mes miex vault rudement rimer
Ou sens de l'acteur et entente,
Qu'en autre son Leonimer.
Leoninitas. Metulinus ad Ebrardum Betun. in Græcismo cap. 15 :
Forte dicit ita, ut haberet Leoninitatem in versu.