« »
 
[]« Lepista » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 067a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEPISTA
LEPISTA, Vasis genus, in Gloss. Lat. MS. Reg. diminutivum forte a Lepa. Vox est Græcæ originis : λεπαστή, vel λεπαστή ϰύλιξ, Athenæo dicitur de poculo ampliore, et λεπαστίς Hesychio οἰνοχοή et εἶδος ϰύλιϰος. Hinc Lepastæ apud Varronem lib. 1. de Vita populi Rom. et Lepista, Genus vasis aquarii, apud Festum Gloss. vetus Sangerm. Lepiscam, (Lepistam) Vas vinarium antiqui ita nuncupabant ; ex quibus emendari debet laudatus Varro lib. 4. de Lingua Lat. ubi perperam Depesta pro Lepesta, ut a Scaligero jam monitum. Gloss. Latin. Græc. Sangerman. : Lepistra, εἶδος χύτρας. Laurentius in Amalthea :
Lepaste, poculum in formam ollæ, quod una ansa apprehenditur,
ex Clemente Alexandrino, Plura Martinius in Lexico voce Lepasta.