« Leudesamium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 074b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEUDESAMIUM
LEUDESAMIUM. Formula 39. apud Lindenbrogium sic inscribitur :
Ut Leudesamia promittantur Regi.Mox :
Rex Comiti illi... jubemus ut omnes pagenses vestros.... congregare faciatis, quatenus.... fidelitatem præcelso filio nostro vel nobis, et Leudisamium per loca Sanctorum.... debeant promittere et conjurare.Eadem Marculf. lib. 1. cap. ult. habet :
Ut Leude samio promittantur Regi.Ipse vero contextus,
vel nobis et Leode et samio per locus, etc. Sed non dividi debet vox ; est enim Leudesamium, servitium vel juramentum, ut exponit Eccardus ad Legem Salicam pag. 94. quod Leudes, id est, subditi, Principi suo debent, ut Litimonium, servitium quod Liti dominis suis.