![[]](img/image.png)
«
5 levata » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 072b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVATA5
5. LEVATA, Frugum fructuumque perceptio, Gall.
Récolte. Form. concessionis ad firmam
inter Form. Instr. fol. 70. v°. :
Inde ad novem annos extunc continue sequentes
complendos et successive numerandos per novem Levatas et collectas.
Vide infra
Leveata.
P. Carpentier, 1766.
◊ At vero
Levée, Onus
carri significat, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141.
![[]](img/image.png)
Chartoph. reg.
ch. 17 :
Comme Thevenart eust fait ou fait faire de bois à chaufage environ une
Levée à bœufs, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levata Piscium, Piscatus, piscium captura. Charta Guillelmi Episc. Autissiod. ann. 1219 :
Dedit insuper aisamenta terræ et lapidum in terra sua ad opus exclusarum
molendinorum dictarum Monialium apud Arsiacum sitorum, et Levatam piscium ipsorum
molendinorum.
Alia Ottonis Ducis Aquit. inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ.
478 :
Amplius confirmo eis annuam Levatam anguillarum in fluvio Carontonæ... et
sicut burgenses Xantonenses de consuetudine ibant ad submonitionem Comitis cum navibus
suis ad Levatam illius faciendum, similiter faciant ad submonitionem de
Sabloncellis.
Compositio inter Universitatem villæ Mari et Fr. Raymundum Payladam
Procuratorem Monasterii Silvæ-regalis ann. 1321. ex Schedis Præsidis
de Mazaugues :
Ipsi possint facere Levatam piscium semel in septimana sine dampnificatione
retium piscatorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levator Piscium, ibidem :
Piscatores seu Levatores possint facere Levatam Piscium, et
pisces, quos capient, dividantur.