« »
 
[]« 5 levata » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 072b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVATA5
5. LEVATA, Frugum fructuumque perceptio, Gall. Récolte. Form. concessionis ad firmam inter Form. Instr. fol. 70. v°. :
Inde ad novem annos extunc continue sequentes complendos et successive numerandos per novem Levatas et collectas.
Vide infra Leveata.
P. Carpentier, 1766.
At vero Levée, Onus carri significat, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141. [] Chartoph. reg. ch. 17 :
Comme Thevenart eust fait ou fait faire de bois à chaufage environ une Levée à bœufs, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levata Piscium, Piscatus, piscium captura. Charta Guillelmi Episc. Autissiod. ann. 1219 :
Dedit insuper aisamenta terræ et lapidum in terra sua ad opus exclusarum molendinorum dictarum Monialium apud Arsiacum sitorum, et Levatam piscium ipsorum molendinorum.
Alia Ottonis Ducis Aquit. inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ. 478 :
Amplius confirmo eis annuam Levatam anguillarum in fluvio Carontonæ... et sicut burgenses Xantonenses de consuetudine ibant ad submonitionem Comitis cum navibus suis ad Levatam illius faciendum, similiter faciant ad submonitionem de Sabloncellis.
Compositio inter Universitatem villæ Mari et Fr. Raymundum Payladam Procuratorem Monasterii Silvæ-regalis ann. 1321. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Ipsi possint facere Levatam piscium semel in septimana sine dampnificatione retium piscatorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levator Piscium, ibidem :
Piscatores seu Levatores possint facere Levatam Piscium, et pisces, quos capient, dividantur.