« »
 
[]« Leviga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 076b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVIGA
LEVIGA, Ugutioni et J. de Janua, Instrumentum Levigandi, quod etiam Complanatorium dicitur ; Gall. un Polissoir. Gloss. Lat. Gall. Sangerm : Leviga, idem quod Planatorium, Plaine ou Rabot. Annales Francorum Bertiniani ann. 862 :
Vestitum lineum, quod Camisium vulgo vocant, Levigare,
id est Lexivio lavare,
incipiens... ad primum initium quo Levigam imprimens traxit, vestimentum sanguineum est effectum. Sicque quotiens idem mancipium Levigam traxit, sanguis est subsecutus
. Hinc Levigare, Polire. Homines divellere ac Levigare, apud Capitolinum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex vocabulis a Cangio prætermissis non sunt apud Pertz. Script. t. 1. p. 458. et a nobis nostro more inter uncinos adjectis, conjicimus Levigam in hoc Annalium Bertin. loco Lexivium esse, cui notioni belle cohærent hæc verba :
Levigam traxit, sanguis est subsecutus,
quæ nonnisi improprie admodum politorio possunt accommodari. Vide Levigare 3.