« »
 
[]« Levitonarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 077a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVITONARIUM
LEVITONARIUM, Lebitonarium. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 22. et ex eo Papias, ex Vita S. Pachomii cap. 14 :
Levitonarium est colobium lineum sine manicis, quali Monachi Ægyptii utuntur.
Suidas :
Λεϐητωνάριον, χιτὼν μοναχιϰὸς ἐϰ τριχῶν συντεθειμένος.
S. Hieronymus de Tabennensib. Monachis :
Nihil habet in cellulis præter psiathium et duo Lebitonaria, quod Ægyptiis Monachis genus est vestimenti absque manicis. Levitonarium
occurrit non semel in Regula S. Pachomii cap. 2. 67. 81. et in doctrina S. Oresii cap. 22. 26. λεϐιτών, apud Palladium in Hist. Laus. cap. 38. 52. et Metaphrast. in Vita S. Apollinaris Syncleticæ n. 7. Vide Menardum ad Concord. Regular. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Levitonarium, i Collobium lineum sine [] manicis, i. dalmatica, Tenicle. Sic pro Tunique. Vide Levito.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lebiton. Vita, Doctrina et Perfectio SS. PP. cap. 20. tom. 3. Bibl. Asceticæ pag. 424 :
Narraverunt de quodam solitario, quia exivit in eremum vestitus lineo sacco tantum... Frater autem ille projecit Lebitonem, quo erat indutus.
Rursum occurrit in Vita S. Jonæ Monachi tom. 2. Febr. pag. 520. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levitorium, apud Papiam MS. Bituric.
Lebetes. Ruffinus de Vitis Patrum lib. 2. cap. 7 :
Indumentum ejus stuppeum colobium erat, quod apud illos Lebetes appellatur.
Idem cap. 9 :
Cui ille cum habitum Monachorum, hoc est, Lebetam, et cucullam, ac melotem, quæ est caprina pellis, imposuisset, etc.