« »
 
[]« Lewarec » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 077c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEWAREC
LEWAREC, Terra novalis, quæ alternis annis requiescit, Warectum, Gall. Gueret. Charta ann. 1181. tom. 2. Hist. Britan. col. 133 :
Villa Lupellorum cum omnibus pertinentiis suis, et Ploagar cum angulis suis, et anguli de Ros cum tota riveria et tota brueria, que est inter Coisnon et Castellum de Noes, et totum Lewarec et magni pisces sicut Lesturjon, salmon, balena et alii magni pisces sunt de dominico Archiepiscopi.
Vocem Lewarec aliter exponit Lobinellus in Glossario : quod, si vis, consule. Distinctis vocibus le Warec legendum puto. Vide supra Lesevee.