« Libellatici » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 088a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBELLATICI
LIBELLATICI, dicti Christiani qui Gentilibus Christum abnegare et diis sacrificare adacti,
libello per se, vel per alium judici porrecto, quo ingenue Christianos se esse
profitebantur, ob idque sacrificare sibi non licere, præmium seu pecuniæ summam aliquam
offerebant et porrigebant, ne quod iis non licebat, facerent. Ita quidem censent Cypriani
Interpretes ad Epist. 52. et lib. de Lapsis. At Baronius ann. 253. n. 19.
Libellaticos dictos censet ex ejusdem Cypriani verbis, Epist. 31. non quod libellos
darent magistratui, sed quod acciperent. Horum præterea meminit Epist. 15. 21.
Libellaticorum culpam, etsi Sacrificatorum, seu Christianorum, qui pœnæ metu
sacrificarent idolis, longe minorem statuat, in eos tamen graviter invehitur, ut qui
etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverant, libellis tamen conscientiam polluerant, etc. Vide S. Augustin. Epist. 164.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Potior
videtur Baronii sententia. Et quidem S. Cypriani verba in Epistola ad Fortunatum spectes,
videtur libellus quo pecunia data a sacrificio sese eximebant Libellatici, his fere verbis
constitisse, ut eos scilicet diis sacrificasse Imperatorumque mandatis obtemperasse
significaretur ; quem libellum a magistratu accepisse longe probabilius est quam eumdem
ipsi tradidisse.