« Licera » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 099b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LICERA
LICERA. Charta Monasterii S. Vincentii del Pino tom. 2. Concil. Hisp. pag. 168.
col. 1. :
Si quis... homo contra hunc factum insurgere voluerit, si quis super viam facere tam Regia potestas quam Pontificum majestas, simulque populorum diversitas, nec vocem enim habeant nec licentia, et fronte propriis careat Liceris, non videant quæ bona sunt in cœlestem Hierusalem. Fronte propriis careat Licerisidem esse puto quod Frons propriis privetur luminibus seu oculis ; sed quid Licera proprie significet, aut unde oriatur, non satis percipio. An pro Lucerna scriptum, aut pro Visera, Hisp. Cassidæ conspicilium, quo barbarus scriptor oculos seu videndi facultatem vel actum exprimere voluerit, ut vocem Visiere quandoque Galli etiamnum usurpant in jocoso atque familiari colloquio.