« »
 
[]« Licitum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 101a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LICITUM
LICITUM, Idem videtur quod alias Jubilum dicitur, Cantus scilicet species, quo non voces, sed vocum toni longius cantando diducuntur et protrahuntur, quod quia licentius fit, Licitum appellatum opinor. Stat. S. Capel. Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
Ordinamus quod præfatum collegium juxta ordinationem præfati domini ducis fundatoris teneatur prima die cujuslibet mensis... unam Missam de S. Spiritu,... et post ejus decessum, loco illius, solemnes vigilias defunctorum et in crastinum Laudes, Commendationes et Versiculos cum magno Licito atque pausa, et postmodum Missam fidelium defunctorum pro salute animæ domini fundatoris præfati.