« »
 
[]« 1 limbus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 112a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIMBUS1
1. LIMBUS, Locus in quo SS. Patrum ac piorum animæ ante Christi mortem consistebant : ubi etiam infantium, qui absque baptismo moriuntur, consistere animas aiunt. Jo. de Janua : Limbus ponitur pro quadam parte inferni, quatuor enim sunt loca inferni, scilicet Infernus damnatorum, Limbus puerorum, Purgatorium, et Limbus Patrum. Eadem fusius habet Durandus in l. 3. dist. 22. quæst. 4. Petrus Chrysologus Serm. 66 :
Adjecit autem Abraham dicens : In his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Dicendo sic, tam justos quam injustos ante adventum Domini apud inferos fuisse declarat, et discretos locis tantum, non regionibus aperit fuisse divisos, etc.
Gennadius de Dogmatibus Eccl. cap. 78 :
Ante passionem et resurrectionem Domini omnes animæ Sanctorum in inferno sub debito prævaricationis Adæ tenebantur, donec auctoritate Domini per indebitam ejus mortem a servili conditione liberarentur.
Petrus Comestor in Hist. Scholast. cap. 87. Gen. :
Erat enim in inferno quidam locus beatorum, semotus a locis penetralibus, qui ob quietem et [] separationem ab aliis, Sinus dicebatur, sicut sinum maris dicimus. Et dictus est etiam Sinus Abraæ, quia etiam Abraam ibi erat in sui tentatione usque ad mortem Christi.
Marsilius Patavinus in Defensore pacis 1. part. cap. 6 :
Et in loco, quem Limbum vocant, privati manserant usque in Christi adventum.
De vocis etymo nondum vidi qui aliquid dixerit. Sunt tamen qui putant sic appellatum, quod is locus veluti sit Limbus inferorum. Ita enim Anonymus de Miracul. S. Thomæ Cantuar. editus a Stapletono cap. 37 :
Noli igitur pati, ut hujus abortivi anima ad Limbum inferorum abeat.
Sic Limbum Angliæ, pro ora dixit Matthæus Westmonast. ann. 1132. Limbum Galliæ Scriptor Translationis S. Genulfi circa ann. 870. sæc. 4. Benedict. pag. 230. n. 15.
Orbis oceani Limbo circumseptus
, apud Orosium lib. 1. cap. 2. Vide Jacobum Usserium Armachanum in Disput.
De Limbo Patrum et descensu Christi ad inferos
, in quam nondum incidi.