« 3 limbus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 112b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIMBUS3
3. LIMBUS,
Navis piratica, vel clavus in veste regia, sive ipsa vestis. Gloss. Isid. ad quas Grævius adnotat legendum
Lembus, Navis piratica. Notus est Lembus de quo supra ; sed Isidorus lib. 19. cap. 1. habet :
Limbus, navicula brevis, quæ alia appellatione dicitur et Cymba et Caupolus : sicut et lintris, id est, Carabus, quo in Pado paludibusque utuntur.Quod spectat cætera, negat idem Grævius
Limbo clavumsignificari ; quod clavi a summa ora usque ad imam tunicæ descenderent ;
Limbivero imam oram vestis ambirent, qualis est prætexta. Aliquid tamen similitudinis admittit
limbuminter et clavum, quod ejusdem formæ sit limbus in ima ora, cujus est clavus in media veste, ad instar fasciæ oblongæ. Neque prætermittit laudatus Scriptor, Salmasium ad Lampridium ostendisse, Limbo notari etiam vestem ipsam muliebrem, quæ aliter Cyclas dicitur, et a Vopisco sic vocatum fuisse pallium imperiale purpureum, quo Zenobia utebatur, ut docet idem Salmasius ad Trebellium Pollionem. Vide et Ruenium de Re vestiaria lib. 5.