« »
 
[]« Limenarcha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 112c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIMENARCHA
LIMENARCHA. Gloss. Gr. Lat. : Λιμενάρχης, Portitor. Qui portubus præest, in Amalthea. Limenarchus Cypri, in Inscr. 427. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liminarcha, Limitarcha, in ead. Amalthea,
Famulus liminis præfectus cubiculique custos
 :
item miles imperii finibus præpositus.
Vetus Vocabularium utriusque juris :
Liminarchæ dicuntur Principes locorum, in quibus sunt diversarum provinciarum aut regnorum diversorum limites et termini. Interdum etiam dicuntur Collimarchæ, qui confinia oppida vel civitates tenent trans limitem locorum.
Christophori Mulleri Introductio in Hist. Canoniæ Sand-Hippolyti apud Raim. Duellium lib. 1. Miscell. pag. 274 :
Novasque leges et Principes qui Austriam adversus barbaros orientales tuerentur et ob id olim Liminarchæ, sive Præfecti limitanei, hodie vulgariter
Marchgraffen dicerentur, admisere.