![[]](img/image.png)
1. LIMINARE, Loculus cavus, in quo locantur statuæ : nidulus nostris, Niche. Acta S.
Thyrsi Mart. cap. 4 :
Ceciditque Apollo de Liminari suo, et comminutus est.Et cap. 9 :
Appollinis et Veneris simulacra de suis Liminaribus acta.
Liminare Ecclesiæ, Anastasio in Hadriano PP. pag. 117. et apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin.
cap. 93. idem esse quod vestibulum altaris et confessionis, apud eumd. Anastasium,
et Solea apud Græcos recentiores, docuimus in Descript. S. Sophiæ num. 83.
Liminare Domus, Limen, in Lege
Bajwar. tit. 10. § 3. Charta ann. 14.
regni Caroli M. ex Chartulario magno S. Victoris Massil. fol. 24. v°. :
![[]](img/image.png)
Villas casis adstantibus vel disruptas, una cum stillicidiis et Liminaribus earum, etc.Joh. de Janua :
Liminare, idem quod limen.Gloss. Lat. Gall. Sangerman. :
Limen, Soleil, entrée de luiys. Liminara, idem.