![[]](img/image.png)
LIMONES, Citrea Limonia, Gall. Limons. Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap.
85 :
Sunt præterea aliæ arbores fructus acidos, pontici videlicet saporis, ex se procreantes, quos vocant Limones : quorum succo in æstate cum carnibus et piscibus libentissime utuntur, eo quod sit frigidus et exsiccans palatum,Litteræ ann. 1380. apud Rymer. tom. 7. pag. 223 :et provocans appetitum.
Duas magnas ollas zinziberis viridis, unam vergentam zinziberis facti cum aqua Limonis.