![[]](img/image.png)
LINCA, Lynx femina. Joh. de Janua :
Linx, gen. incerti, et hæc Linca pro eodem animali, quod vulgo dicitur Lupus cervarius, et dicitur a LicosTurnebus lib. 28. Advers. cap. 6. ex veteri Glossario :(λύϰος, Lupus,)quia in luporum genere numeratur.
Linces, Lupi cervarii.Hinc patet non adeo recentiorem esse sententiam eorum, qui Linces nolunt a Lupis cervariis distingui.