« 4 linea » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 115b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LINEA4
4. LINEA, Vestis interior, stricta, ex lino confecta, unde nomen. Willelmus Brito in
Vocab. MS :
Linea dicebatur camisia. Totum corpus operit, et ita strictis manicis adhærebat corpori, ut nulla esset ruga, et descendebat usque ad pedes, unde Poderis Græce, id est, talaris.Vide Eucherium de variis vocab. Acta Passionis S. Cypriani :
Postquam se dalmatica expoliasset, et Diaconibus tradidisset, in Linea stetit, speculatorem sustinens.Potior mihi videtur Cangii interpretatio loci ex actis passion. S. Cypriani hic laudati, quam Baronii, qui ad ann. 261. § 40. Lineam ibi intelligit de communi episcopis omnibus indumento, quod ab aliquibus Ephod appellatur ; licet huic sententiæ adstipuletur Molinetus in Disquisit. de Habitu canonic. pag. 4. Consule novam S. Cypriani operum editionem. Acta S. Philippi Episc. Adrianop. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 146 :
Cumque ei ipsa Linea corporis fuisset ablata, ait Præses, etc.S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 1. cap. 12 :
Habebat quoque zonas ex auro et gemmis comptas, necnon et bursas eleganter gemmatas, Lineas vero metallo rutilas, orasque* sarcarum auro opertas, etc.Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 63 :
Quod Ceotomone, 1. lineum dicebatur quam nos Lineam strictam, sive camisiam, vel subuculum dicimus. Linea sive subucula,apud Innocentium III. PP. lib. 1. Myster. Missæ cap. 11.