![[]](img/image.png)
LINNA, Vestis Gallorum, quæ eadem cum læna videtur. Gloss. Ælfrici :
Linna: Hnysce hvitel, i. molle sagum. Linna Diodoro est σάγος ψιλός, Varroni mollis sagus. Isidorus l. 19. Orig. cap. 23 :
Quibusdam autem nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis sacrabara, Gallis Linnæ, Germanis renones, Hispanis striges.Et mox :
Linnæ, Saga quadra, et mollia sunt, de quibus Plautus, Linnæ cooperta est textrino Galliæ.At Glossæ ejusd. Isidori et Pithœanæ :
Luma, sagum quadrum.Sicque legendum contendit Salmasius ad Hist. Aug. pag. 319.