« »
 
[]« Linum incisum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 119a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LINUM
LINUM Incisum, Quo sigilla tabulis ac litteris clausis apposita muniuntur. Primum Testamentum Widradi Abb. Flavin. :
Testamentum meum condidi,... ut quando dies legitimus post transitum meum advenerit, recognitis sigillis, Inciso Lino, (perp. edit. ligno) ut legis decrevit auctoritas, perinluster vir Amalsindo, quem in hac pagina testamenti nostri legatarium institui, gestis reipublicæ municipalibus titulis, ut ab ipsis ejus prosecutione muniatur, etc.
Habetur eadem formula apud Marculfum lib. 2. form. 17.
Agnitis signis, rupto Lino, aperiatur et recitetur, etc
. apud Paulum lib. 4. Sentent. tit. 6. ubi de testamento. Adde formulam 28. ex Baluzianis. Quomodo vero Linum testamentis et contractibus privatis et publicis inderetur docet idem Paulus l. 5. tit. 25 :
Amplissimus ordo decrevit eas tabulas quæ publici vel privati contractus scripturam continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforatæ, triplici Lino constringantur, atque impositum supra Linum, ceræ signa imprimantur, ut exteriores scripturæ fidem interiori servent : aliter tabulæ prolatæ nihil momenti habent. Λινοτομεῖν, Linum incidere,
apud Scol. Harmenopuli lib. 1. tit. 15. § 20. Vide Plautum in Bacchidib. act. 4. scen. 4. Pseud. act. 1. scen. 1. Auson. Epist. 23. Sueton. in Nerone cap. 17. Collationem Legis Mosaicæ cap. 16. Brisson. de Formul. pag. 571. Salmasium de Modo usurar. cap. 11. etc.
Linum Terrenum, ut in terra nascitur, nativum, non colore imbutum. Anastasius in S. Silvestro :
Hic constituit ut sacrificium altaris non in serico nec in panno tincto celebraretur, nisi tantum in linteo ex terreno Lino procreato, sicut corpus Domini nostri J. C. in sindone lintea munda sepultum est.