« »
 
[]« Liquamen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 119c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIQUAMEN
LIQUAMEN, Liquor, quem Græci γάρον vocant. Est autem liquamen, quod ex porcino adipe fit pingue. Jo. de Janua, ex Isid. lib. 20. cap. 3 : Liquamen proprie dicitur piscium, quod soluti in salsamentum pisciculi, eundem humorem linquant, cujusmodi liquor dicitur salsugo vel muria. Sed proprie muria dicitur aqua sale permixta, et effecta gustu in modum maris. Gloss. Gr. Lat. : Γάρον, Liquamen. Alibi : Ἐλαιόγαρον, Garum et Liquamen. Gloss. Ælfrici : Liquamen vel Garum, fisc-bryne. Cælius Aurelian. lib. 2. Chroniωn. cap. 3 :
Immissione medicaminum ex garo confectorum, quod vulgo Liquamen appellant.
S. Hieronym. in Epitaph. Paulæ cap. 8 :
Ut ex hoc uno æstimetur, quid de vino et Liquamine, [] piscibus, et lacte, et melle, et ovis, et reliquis, quæ gustui suavia sunt, judicavit.
Hoc autem modo fit, ut ait Gabriel Humelbergius : adeps minutatim conciditur, et in vasa ad ignem lentum, sive carbones ignitos sine fumo liquefit, adjecto salis modico, seu etiam nullo ; deinde liquefactum antequam refrixit, in ollam repositoriam colatur, et ad usum reponitur, ut ubi voles, eo uti liceat, usuique toto fere anno est. Robertus Constantinus in Supplemento Linguæ Latinæ in Apua : Est etiam ex apuarum genere, quæ vulgo Anchoie, Aristoteli, ἐγϰρασίϰολος, et λυϰόστομος Æliano : ex qua liquamentum atque clæogarum optimum ad excitandam appetentiam, addito oleo, vino, aceto, totus piscis (qui muria conditus asservabatur) subjectis prunis liquatur, nec spinæ vestigium permanet, quod ego sæpius non sine admiratione expertus sum. Occurrit passim apud Apitium in libris de re culinaria. Vide Cujac. lib. 9. Observ. cap. 9.
Liquaminarius, Liquaminis venditor, γαροπώλης, in vet. Glossis. Liquaminarii, Qui ex corporibus piscium humorem liquent, in Gloss. Sangerman. num. 501. voce Cetarii.
Liquamen, Liquor, potus ex liquore. Regula S. Pachomii cap. 45 :
Vinum et Liquamen absque loco ægrotantium nullus contingat.
Cap. 54 :
Non gustabunt Liquamen, nec vinum bibent.
Capitulare de Villis cap. 45 :
Pomatium, sive piratium, vel aliud quodcunque Liquamen ad bibendum aptum fuerit.
Pyrorum liquor, Liquamen appellatur a Palladio in Februario mense, ubi et ipsius conficiendi modum tradit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liquamen Olei, in Vita S. Antidii Episc. tom. 5. Junii pag. 44 :
Balsamiticum consecravit chrisma oleique sanctificavit Liquamina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liquaminatus Porcellus, Liquamine perfusus, conditus, apud Apitium lib. 8. cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Liquaminosus, Liquamine plenus. Res salsæ et Liquaminosæ, Marcello Empyrico cap. 5.