![[]](img/image.png)
LIQUIS, Vetus auctor loquens de figuris et lineamentis apud Scaligerum ad Festum :
Omnem autem summitatem metiendi observationes sunt duæ : enormis et Liquis. Enormis quæ in omnem actum rectis angulis continetur. Liquis quæ minuendi laboris causa, et, salva rectorum ratione angulorum, secundum ipsam extremitatem extenditur.An a linquo, inquit Martinius, ut causa appellationis sit, quia in eo, ut compendiario, aliquid linquitur ? aut a liqueo, ut sit, quod liquidum et planum est, minus ambigiosum ?