« Litaniæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 121c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITANIAE
LITANIÆ, Letaniæ, Preces et supplicationes in sacris Synaxibus, seu in Ecclesia,
ut in leg. 30. Cod. Th. de Hæret. (16, 5.) unde
Kyrie eleison, quod in Missa dicitur etiam appellatum fuit Litania, ex eo quia supplicatio sit, ut observant Macri fratres in Hierolexico. Concilium Cloveshoviense ann. 747. cap. 16 :
Litaniæ, id est, Rogationes.Ordo Romanus :
Litania, Græce, Latine Rogatio dicitur, inde et Rogationes.Additio 3. ad Capitul. cap. 120 :
Letaniæ autem Græco nomine appellantur, quæ Latine dicuntur Rogationes. Inter Letanias autem et exomologesim hoc differt, quod exomologesis pro sola peccatorum confessione aguntur ; Letaniæ vero, quæ indicantur propter rogandum Deum et impetrandam in aliquo misericordiam ejus, sed nunc jam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.Johannes de Janua :
Letania, Rogatio vel invocatio, proprie pro mortuis facta.Hinc in Gloss. Sangerman. :
Letania, Rogacion, priere, et proprement pour mort Letanie.Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 :
Letania, a lætor, quia læta voce cantatur.Walafridus Strabo lib. de rebus Ecclesiast. cap. 28 :
Notandum autem Litanias non tantum dici illam recitationem nominum, qua Sancti in adjutorium vocantur infirmitatis humanæ, sed etiam cuncta quæ supplicationibus fiunt, orationesCum autem Litaniæ in Processibus publicis fere semper concinerentur, quousque ad Ecclesiam in qua fiebat Statio, vel ad locum statutum perveniretur.(al. rogationes)appellari. Litania autem Sanctorum nominum postea creditur in usum assumpta, quam Hieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Cæsariensem, per anni circulum conscripsit, ea occasione ab Episcopis Chromatio et Heliodoro illud opus rogatus componere, quia Theodosius religiosus Imperator in Concilio Episcoporum laudavit Gregorium Cordubensem Episcopum, quod omni die Missas explicans, eorum Martyrum quorum natalitia essent, nomina plura commemoraret.
Litania, ipsa Processio appellata est. Anastasius in Sergio PP :
Constituit ut diebus Annuntiationis Domini, Nativitatis, et Dormitionis sanctæ Dei Genitricis,... Litania exeat a sancto Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat.Ita etiam in Honorio I. Stephano III. Gregorio I. etc. et ipsemet Gregorius M. lib. 11. Epist. 2. Aimoinus lib. 1. Histor. Franc. cap. 25. et alii. Sed et Græci Byzantini λιτανίαν hoc sensu usurpant : locos Scriptorum dedimus in CPoli Christiana ubi de Tribunali Hebdomi. Vide Cujac. ad Novell. Justin. 123.
◊ Litaniarum vero seu precum, quæ in hisce
Processionibus cantabantur, formulas veteres descripsere Menardus in Notis ad librum
Sacramentorum Gregorii pag. 156. Henr. Meibomius post Witikindum pag. 137. 138. Guill.
le Peirat lib. de Capella Regia pag. 749. Mabill. tom. 2. Analect. pag. 682. et
Baluz. in Appendice ad Capit. n. 95. Quæ haud multum differunt ab hodiernis nostris
Litaniis. Rythmicas aliquot etiam Rabani Browerus in
ejusdem Poem. n. 71. Harthmanni et Notkeri edidit Canisius tom. 5.
Antiq. lect. pag. 732. 746. Quæ quidem Litaniæ prorsus diversæ censeri debent ab iis quæ
Acclamationum specie efferebantur, de quibus egimus in voce Laudes, tametsi
laudes ejusmodi crebrius intersererentur. Vide Heumann. de Diplom. Carol. M. § 60.
P. , 1766.
◊ Extat singularis
Litaniarum formula in Libro precum circa finem xv. sæculi Parisiis
edito et illustrato, ubi invocantur Sancti Gabriel, Raguel, Raphael, sanctæ Fides, Spes
et Charitas. Quisnam ille sit Raguel inter Angelos cooptatus,
nesciunt prorsus viri doctiores de eo interrogati, nisi idem putetur qui Raziel
nuncupatur Seldeno in suis Otiis theologicis et Cabalistis, quem Adami præceptorem fuisse
somniant. Vide Calmet. in Dissert. de bonis et malis Angelis.P. , 1766.
◊ Litaniam a
Letania distinctam vult Papebrochius in Comment. ad S. Leonem PP. III. tom. 2.
Jun. pag. 579. col. 2. Prior enim, inquit vir doctus, aut pro supplicatione populariter
instituta, vel pro certa Dei Sanctorumque ex ordine invocandorum formula accipitur.
Letania vero lætum ac festivum diem significat, ut patet ex Regesto Gregoriano lib. 4.
epist. 54. ubi papa Letanias solennes, id est dies solenniter festos enumerat,
quibus archiepiscopos licet pallio uti : atqui nunquam is utitur pallio extra ecclesiam ;
et extra illam fiunt Litaniæ.Litania Major, a Gregorio M. instituta 7. Kl. Maii ann. 590. Ordo Romanus in Ordine in Litania
majore :
Hanc autem legimus statutam a S. Gregorio propter imminentem cœlestis iræ mucronem. Jussit autem fieri in eodem die Litaniam septenam, ita præcipiens : Litania Clericorum exeat ab Ecclesia B. Joannis Baptistæ : Litania virorum ab Ecclesia S. Marcelli Martyris : Litania Monachorum ab Ecclesia SS. Martyrum Joannis et Pauli : Litania ancillarum Dei ab Ecclesia BB. Martyrum Cosmæ et Damiani : Litania feminarum conjugatarum ab Ecclesia B. Petri et Martyris Stephani : Litania viduarum ab Ecclesia B. Martyris Vitalis : Litania pauperum et infantum ab Ecclesia B. Martyris Ceciliæ.Quæ quidem desumpta sunt ex ejusdem Gregorii Epist. 2. lib. 11. cui
Litania Septiformis, et Litania major, dicitur in eadem Epist. et lib. 2. ante Epist. 1. Chron. Pontif. Leon. Urbevet. in Greg. I.
apud Lam. Delic. erudit. pag. 105 :
Hic instituit per Septiformem Litaniam placare iram Dei : septiformis autem ideo dicta est, quia in primo choro fuit omnis clerus, in secundo abbates cum monachis, in tertio abbatissæ cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes viduæ, in sexto omnes laici, in septimo omnes conjugatæ.Quod hæc ab Ordine Romano nonnihil discrepent idcirco exscripsi. Codex MS. 28. S. Vict. Paris. fol. 118. v°. col. 2 :
La premiere Létanie en trois manieres est apelée. Au premier, Létanie gregnour. Au secont est dite Procession de sept fourmes. Au tierz est dite Croix noires.Eadem
Litania Romana, Herardo Archiepiscopo Turon. in Capit. cap. 194. Capitula Caroli M. lib. 6. cap.
73 :
Ut Letania major more Romano ab omnibus in 7. Kl. Maii celebretur.Vetustissimum Calendarium MS. e Bibl. Colbertina :
vii. Kal. Maii Nat. S. Marci Evangelistæ. Letania major.Inter præcipuas festivitates recensetur lib. 1. Capit. cap. 158. De hac agunt passim Scriptores, Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 1. Paulus Warnefrid. lib. 3. de Gest. Langob. cap. 25. Amalarius lib. 1. de Eccl. offic. cap. 37. et lib. 4. cap. 24. Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 28. Rupert. lib. 9. de Divin. offic. cap. 5. Microlog. cap. 57. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 138. Vita S. Anselmi Lucensis Episc. n. 40. Petrus Damian. lib. 6. Epist. 35. Beletus cap. 122. Durandus lib. 6. Ration. cap. 102. etc. Adde Glossarium Pithœi ad Capitularia.
Litania Major, dicitur etiam in libro Sacramentor. Gregorii M. quæ alias
Rogationum, et in triduo ante Ascensionem Domini celebratur, a Mamerto Viennensi
instituta. Anastasius in Leone III. PP. pag. 123 :
In Litaniis, quæ ab amnibus Majores appellantur.Capitul. lib. 5. cap. 150 :
Placuit nobis ut Letania major observanda sit a cunctis Christianis diebus tribus.Vita MS. S. Gaugerici Episcopi Camerac. lib. 2. cap. 2 :
Eodem tempore, cum de more Gallico Letaniarum, id est rogationum solemnia agerentur, etc.Eadem et
Litania Gallicana dicitur, ut a Romana distinguatur : quæ
Litania Minor, in Ordine Romano appellatur. Vide Rogationes.
Litaniæ in Kalendis Januarii institutæ ad calcendas gentilium spurcitias, in Concil.
Turon. II. can. 17.
Litaniæ quas prima noni mensis hebdomada, hoc est, ante diem Dominicam quæ prima in ipso
mense illuxerit, sicut ante Ascensionem Domini, sancti Patres fieri decreverunt : deinceps
ab omnibus Ecclesiis, seu Parochiis, celebrari statuit Concilium Lugdun. II. cap. 6. Adde
Concil. Gerundense sub Hormisda cap. 3.
Litaniæ in principio Quadragesimæ, in Concilio Bracarensi II. cap. 9.
Litaniæ per singulos menses pro statu Ecclesiæ et incolumitate Principum, in Concilio
Toletano XVII. can. 6. in Martyrologio Adonis, singulis mensibus, legi hæc verba in Codd.
MSS. Litaniæ indicendæ, monet Rosweidus.
Litanias omni tempore bis in mense a se faciendas spondetEpiscopus recens consecratus summo Pontifici, in Diurno Romano cap. 3. tit. 7. Extr.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Litania Septena, Quina, Terna. Ordo Romanus : Interim schola jussa facit Litaniam ad fontem ante altare, primo Septenam ; et spatio facto, faciunt alteram quinam ; ita enim inchoatur. Stat primicerius unus in dextro choro, et dicit cum ipso, Kyrie eleison : et respondet secundicerius cum sinistro choro, Kyrie eleison usque ter. Deinde Christe eleison usque ter. Hoc fiunt septem vices repetitæ : unde et Septenæ dicuntur. Post hæc Christe audi nos usque septies, et sic per ordinem. Hoc ordine, intervallo facto, sequuntur, ut prædictum est, Litaniæ Quinæ, id est, quinquies repetitæ.Acta Udalrici Episc. Augustensis :
Baptizatis tribus pueris cum Septena Litania.
P. , 1766.
◊ In qua septies,
quinquies, ter, invocationes repetuntur. Cerem. vet. MS. eccl. Carnot. in Sabbato S. :
Incipiant in medio choro Letaniam Septenariam et ibidem finiant,.... qua letania finita usque ad ordinem Virginum, duo alii canonici de grandi statu incipiant Quinnariam ;... hac letania ibi terminata,... duo de majoribus ecclesiæ incipiant Ternariam Letaniam.
P. , 1766.
Letania Plana, ad discrimen illius, in qua pluries invocationes repetuntur, dicta, in vet.
Cerem. MS. eccl. Carnot. ubi de Rogat. : Letaniam planam et consuetam cantant duo pueri, succentore eos docente.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Litaniam in singulis Sabbatis instituit Stephanus PP. III. de quo Anastasius in Vitis
Paparum apud Murator. tom. 3. pag. 167. inscribit : Hic beatissimus vir pro salute provinciæ et omnium Christianorum omni Sabbatorum die Lætaniam omni postposito neglectu fieri statuit.Idem de Honorio PP. I. refertur infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ejusmodi
vero Litaniæ seu supplicationes fieri maxime consueverant cum aliquod a Deo
beneficium impetrare,
aut pro impetrato gratias agere vellent. Cum primum, jejuni et discalceati
procedebant. Epistola Caroli M. tom. 1. Capitul. col. 256 : Nos autem Domino adjuvante tribus diebus Litaniam fecimus, id est, Nonis Septembris, quod fuit Lunis die, incipientes, et Martis, et Mercoris, Dei misericordiam deprecantes ut nobis pacem et sanitatem atque victoriam et prosperum iter tribuere dignetur... Et a vino et carne ordinaverunt Sacerdotes nostri, qui propter infirmitatem aut senectudinem aut juventudinem abstinere poterant, ut abstinuissent.... et interim quod ipsas Litanias faciebant, discalceati ambulassent.At in solemni gratiarum actione jejunium non indicebatur. Constitutio Pippini Regis ann. 764. ibid. col. 186 :
Et ob hoc atque pro aliis causis nostris opus est nobis illi gratias agere... Sic nobis videtur, ut absque jejunio indicto unusquisque Episcopus in sua parrochia Letanias faciat, non cum jejunio, nisi tantum in laude Dei.Hac erat etiam Ecclesiarum pia consuetudo, ut jejunio Litaniarumque obsecrationibus vacarent, priusquam de eligendo pastore convenirent. Vide Epistolam Hincmari Remensis ad Clerum et plebem Cameracens. tom. 2. Capitul. col. 596.
Litaniæ Privatæ,
quas Patres nostri, inquit Concilium Turonense II. can. 17.
in Kalendis Januarii fieri statuerunt ad calcandam Gentilium consuetudinem. Vide Concil. Toletan. IV. can. 11.
Letaniam Evertere, in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 127. 129. dicitur qui Officium divinum
interturbat, aut impedit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vexillorum Usus in Litaniis seu processionibus meminit Will. Brito lib. 11. Philipp. ubi de
celebri vexillo Sandionysiano : Ast Regi satis est tenues crispare per aurasVexillum simplex, cendato simplice tectumSplendoris rubei, Lethania qualiter utiEcclesiana solet certis ex more diebus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Litaniæ Sanctorum pro moribundis recitatæ ann. 704. ut videre est in Vita S. Austrebertæ Abbatissæ,
sæc. 3. SS. Benedict. part. 1. pag. 36. et 39.P. , 1766.
◊ Stat. Gaufr. abb.
Rivipull. ann. 1157. ex Cod. reg. 5132. fol. 102. r° : Obmissis vij. psalmis et Letania, missa pro eisdem defunctis in conventu celebranda, nunquam intermittatur.Testam. Guill. Arnaldi de Bellovidere civis Tolos. ann. 1472 :
Ordinavit dictus testator quod die suæ sepulturæ... dicatur sive cantetur Letania vocataExaudis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Litaniis, f. Ordinatim, per seriem ut in Litaniis. Index veterum Canonum tom. 3. Concil.
Hisp. pag. 10 : Quod parochianis Presbyteris, quum ordinantur, officialis libellus debeat dari ; et iidem Presbyteri in Litaniis sint de officio requirendi ;id est, si recte interpretor, de singulis ad eorum officium pertinentibus interrogentur ordinate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Letanice Procedere, Ordine processionali Litanias concinendo. Anonymus de Vitis PP. apud Stephanotium
tom. 7. Fragm. MSS. pag. 136 : Honorius I. natione Campanus... constituit ut omni Sabbato procederent Letanice ad S. Petrum.