« Literatura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 127a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITERATURA
LITERATURA, Grammatica, ars quæ literas docet. Seneca in Epist. 88 :
Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, Literatura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, etc.Quintilianus lib. 2. cap. 1 :
Grammatice, quam in Latinum trasferentes Literaturam vocaverunt.S. Augustinus de Ordine lib. 2. cap. 12 :
Poterat jam perfecta esse Grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se literos clamat, unde etiam Latine Literatura dicitur, factum est ut quidquid dignum memoria literis mandaretur, ad eam necessario pertineret.Idem lib. 1. contra Cresconium cap. 14 :
Grammaticam Literaturam Latine viri utriusque linguæ doctissimi appellaverunt.Ita usurpant Cicero, Quintilianus, et alii, quibus addo Martianum Capellam lib. 3. γραμματιϰὴ dicor in Græcia, quod γραμμὴ linea, et γράμματα
literæ nuncupentur, mihique sit attributum literarum formas propriis ductibus lineare. Hincque mihi Romulus Literaturæ nomen adscripsit, quamvis infantem me literationem voluerit nuncupare. Sic apud Græcosγραμματιστιϰὴ primitus vocabar. Vide Quintilianum lib. 2. cap. 15. et supra Literator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nostris vox
Literature Grammaticam artem non significat, sed eruditionem ; hinc in Historia
critica Reipublicæ Litterariæ carpitur Ferrandus, quod tom. 2. Observationum in Religionem
Christianam pag. 256. Latinam vocem Literaturam per Gallicam Literature
reddidisset, non per Grammaire : quo circa hic obiter observabo Litteraturæ
vocabulo haud ita Grammaticam significari, ut nunquam eruditionem indicet, ut patet ex hoc
Ciceronis loco, ubi de Cæsare : Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, Literatura, cogitatio, diligentia.
P. , 1766.
◊ Nostris Letreure
alias, pro Littérature, scientia, eruditio. Prolog. ad Chron. S. Dion. tom. 3.
Collect. Histor. Franc. pag. 152 : Pour ce que sa Letreure et la simplece de son engin ne souffist pas à traitier d'œuvre de si haute estoire, etc.Eadem Chron. lib. 5. cap. 12. ibid. pag. 290 :
Et pour ce queUbi Aimoin. lib. 4. cap. 22 :(Eracles)estoit grans clers et de parfonde Letreure, etc.
Cum litteris abunde esset instructus, etc.
Literatura Solidi, Characteres qui in nummo exarantur. Auctor Queroli :
Quid tam simile quam solidus solido est ? Etiam hic distantia quæritur in auro, vultus, ætas, et color, nobilitas, Literatura, patria, gravitas usque ad scriptulos : quæritur in auro plus quam in homine.
Literatura, Epistola. Occurrit in libro Epistolar. S. Bonifacii Archiep. Moguntini, Ep. 79.
Literatura, Apocha, Papiæ.
Literatura, pro Litura. Testamentum Abbonis Patricii pro fundatione Abbatiæ
Novaliensis :
Et si qua karaxatura aut Literatura in hac pagina testamenti mei repertæ fuerint, nos eas fieri rogavimus, etc.