« »
 
[]« 2 litra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 128b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITRA2
2. LITRA, Limbus, ora. Monachus Sangallensis lib. 2. cap. 27 :
Cum pelliciis... Tyria purpura, vel diacedrina Litra decoratis... procedebant.
Vox contracta ut videtur, ex Litura. Quippe Litura, uti limbus, lineam quamdam efficit. Papias : Litura, dicta quod liniendo teratur. Nazarius in Paneg :
Venerandarum imaginum acerba dejectio, et divini vultus Litura deformis.
Ex Litra formata vox
Listra, Eadem significatione. Historia Episcopor. Autisiodor. cap. 20 :
Item cochlearem unam pensantem lib. 1. et uncias 10. habet in medio rotellam nigellatam, et in gyro Listram.
Hinc origo vocis Listre vel Litre, apud nos vulgo usurpatæ, pro lituris nigris, quæ illinuntur parietibus Ecclesiarum in tæniæ aut limbi speciem, intus et extra, cum domini feudales, qui jure Castellaniæ aut patronatus gaudent, decedunt : tunc enim illinuntur parietes Ecclesiarum nigro colore, et lituris apponuntur depicta per certa intervalla eorum arma et insignia. Quo pertinent, quæ narrat Philostratus de Herode Attico, qui mortua conjuge, totam domus faciem mutavit, et parietum picturas velis nigris induxit :
ὁ δὲ ϰαὶ τὸ σχῆμα τῆς οἰϰίας ἐπ᾽ αὐτή ὑπήλλαξε, μελαίνων τὰ τῶν οἴϰων ἄνθη παράπετάσμασι ϰαὶ χρώμασι ϰαὶ λιθῳ Λεσϐίῳ, ϰατηφὴς δὲ ὁ λίθος ϰαὶ μέλας.
Hinc igitur ortus videtur mos is, qui etiamnum obtinet, velis nigris ædium parietes obducendi in funeribus. De listris, sic Consuetudo Turonensis art. 60. et Juliodunensis cap. 5. art. 2 :
Le Seigneur Chastellain est fondé d'avoir la preéminence devant ses vassaux és Eglises estans en et de sa Chastellenie, comme d'avoir et retenir Listres à ses armes et timbres au dedans et dehors desdites Eglises.
Vide Altaserram de Ducib. et Comitib. Provinc. lib. 3. cap. 3. A Listra, deducta etiam, opinor, vox alia ejusdem notionis Lista, de qua suo loco.
P. Carpentier, 1766.
Liere, eadem acceptione, bis legitur in Lit. remiss. ann. 1466. ex Reg. 194. Chartoph. reg. ch. 237 :
Hardi le Roux en son vivant chevalier, pere du suppliant, ala de vie à trespassement, et fut ensepulturé en l'église de Courron, en laquelle le suppliant fist faire Liere et paindre ses armes allentour d'icelle, comme il est de coustume de faire en tel cas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lictra, Eadem significatione. Petrus Nannet. Episc. in Statuto ann. 1481. tom. 4. Anecd. Marten. col. 1016. invehens in hujusmodi vana et sæcularia templorum ornamenta ait,
Nefandum et Deo injuriosum ac ignominiosum esse, armorum scuta seu insignia ad modum circuli, zonæ, Lictræ, et aliis quam plurimis exquisitis modis in fenestris, ostiis, vitris, parietibus, altaribus, et quod dictu indignum est, Christi Corporis sacrariis, imprudenter
(f. impudenter) depingere, etc.