« »
 
[]« Litura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 128c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITURA
LITURA. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 8 :
Videmus aliquando simplices et idiotas, qui verbis vix ad fidem gestorum possunt perduci, ex pictura Passionis Dominicæ, vel aliorum mirabilium ita compungi, ut lacrymis testentur exteriores figuras cordi suo quasi Lituris impressas.
Ubi quidam legunt literis : malim Liniaturis, quippe Liniatura, χρίσις, exponitur in vett. Glossis. Vide Litra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De Lituris, quæ nonnumquam reperiuntur in sinceris autographis, animadvertendum cum Mabillonio lib. 2. Diplom. cap. 1. n. 12. eas, sicut et adjectas voces primaria manu, maxime dum [] aliquanti erant momenti, ab iis qui religiosius se gerebant, comprobatas fuisse et ratas habitas : cujus rei plura profert exempla, quibus unum addo ex Testamento S. Irminæ Abbatissæ ann. 698. tom. 1. Ampliss. Collect. Marten. col. 10 :
Hæc sunt quæ huic testamento annectere volui : Si quæ Lituræ, vel caranaturæ (caraxaturæ) adjectionis factæ sunt, ego feci fierique jussi, dum mihi mea sæpius recensetur voluntas.
Illud addam post eumdem Mabillonium, spatia pro nominibus propriis postmodum adjiciendis vacua non semel reperiri in primariis instrumentis, quod exemplis etiam probatur loco citato.