« Livor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 130c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIVOR
LIVOR, Vulnus inflictum, ex quo livor apparet. Auctor Mamotrecti :
Livor, invidia, vel nigredo quæ remanet ex percussione baculi vel virgæ.Vetus Formula cap. 30. apud Bignon. :
Violenter super ipsum evaginato gladio venit, unde Livores, vel capulaturæ atque colaphi manifesti apparent.Infra :
Et postquam istos præsentes Livores recepit.Charta Hispanica æræ 1016. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 444 :
Et si fuerint omnes de istas villas jam nominatas, et de istos Monasterios ad alias villas ad pignora, cum lanceas et scutos, et lapides, et ibi bellum contigerit, Livores et homicidium fecerunt, etc.Auctor Queroli :
De livoribus in quadrantem solidi illius, de tumoribus in trientem pœna transibit : quod si et tumor fuerit et Livor solidi unius, bessem jure optimo consequetur.
Livor, Justitia vel cognitio de Livore. Charta ann. 1207. apud Ughellum tom. 1.
pag. 398 :
Concedimus videlicet sanguinem, Livorem, et bandasiam, potestatem, et judices, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Livoramentum, Percussio. Chron. Modoet. tom. 12. Muratorii col. 1120 : Contigit autem per universam terram de Modoetia videri una die per aera innumerabilia capita nigra, alba... et quasi cohortes armatæ audiebantur moveri, et congressiones et Livoramenta cum scutorum motione, etc.
Livorare, Livores inferre, vulnerare, contundere. Gesta Regum Franc. cap. 17 :
Sed propter loricam qua indutus erat, non Livoraverunt eum.Marculfus l. 1. form. 29 :
Quasi vos nulla manente causa in via adsalissetis, et graviter Livorassetis.Adde form. 37. et formulas vett. secundum Legem Romanam cap. 30. 33.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Livorosus, Lividus. Vita S. Columbæ Abbat. tom. 2. Junii pag. 228 : Sanctum percussit flagello, cujus Livorosum in ejus latere vestigium omnibus suæ diebus vitæ permansit.