« Lobia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 131c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOBIA1
LOBIA, Laubia, Lobium, Porticus operta ad spatiandum idonea, ædibus
adjuncta, Galerie : ex Laub Theuton. Folium, quod ejusmodi deambulatoria in
prædiis rusticis, foliis obducantur et operiantur. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 66. voce
Lauba
et Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 168. D. Jo. de Janua, et
Breviloq. :
Deambulatorium, quod proprie dicitur Lobium, quod fit juxta domos ad spatiandum.Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 1 :
In quo loco rivulus delabitur in Sambram : quem Laubacum vocant, eundemque putant loco nomen dedisse : licet sint aliqui pro opportunitate capiendarum ferarum : undique enim saltu cingitur, vicinaque erat Liptinas fisco tunc regio et prisco nomine permanente Forestis adhuc dicitur, eo quod Rex pergens venatum, ibi sibi fieri jusserat obumbraculum ad temperandum solis æstum, quod Lobiam vocant. Inde putant locum dictum nomine permanente, rivulumque a loco, non locum a rivulo nomen traxisse, quod videtur magis verisimile esse. Teutones hoc astipulare videntur : nam locus ille eorum lingua Lobach dicitur ; et Lob quidem vocant obumbrationem nemorum, Bach autem rivum : quæ duo si componantur, faciunt obumbraculi rivum.Ita Lobia usurpatur in Charta Guntranni Reg. apud Sanjulianum in Cabilone pag. 382 :
Solarium vero cum caminata illi de Gergeiaco et de Alciaco faciant : illi autem de Mercureis et de Canopis Lobiam ædificent.Chronic. Abb. S. Trudonis lib. 10 :
Domus infirmorum habens fumariam, sive focariam, capellulam, Lobiam, cameram dispensatoriam, etc.Charta ann. 1201. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 1164 :
Item peto, ut tectum seu Lobiam removeant penitus et auferant, quam fecerunt, vel fieri fecerunt juxta murum Ecclesiæ, etc. Tectumnude appellatur pag. 1169. Charta alia pag. 1170 :
Et etiam Lobiam per quam intrant Canonici Ecclesiam S. Ambrosii.Gualvaneus Flammæ apud Murator tom. 12. col. 1015 :
Juxta Lobiam marmoriam, Lobiam sub diversis arcubus complevit, ubi subtus sunt plura campsorum habitacula.Occurrit præterea in aliquot Chartis apud Ughellum tom. 4. pag. 1090. et tom. 5. pag. 650. Adde Murator. tom. 16. col. 435. etc.
Laubia, in Polyptycho S. Remigii Remensis :
Habet mansum dominicatum, casam cum Laubia et cellario, et caminata, et quoquinam.Infra :
Habet mansum dominicatum, casam cum solario, et cellario, et caminata, Laubia, horrea 2. etc.Placitum Ludovici IV. Imp. ann. 904. apud Ughellum tom. 1. pag. 851. quod peractum dicitur
in palatio quod est fundatum juxta Basilica beatissimi Principis Apostolorum, in Laubia magiore ipsius Palatii, etc.Papias :
Tempes, Laubia vulgo dicitur.Rolandinus Patav. apud Murator. tom. 8. col. 270 :
Qui Frassapaja die quadam, sicut mos est in viciniis per contratas, stabat sub frascata seu Laubia quadam, quæ erat prope ad domum Pontis-Altinati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Laupia, Provincialibus. Statuta Arelatens. art. 107. ex MS. D. Brunet : In muro quem Commune facit vel faciet... nullus sit ausus onerare, nisi primo det Communi v. sol... idem dicimus de Laupia.Glossar. Mons. pag. 332 :
Loupa, Umbraculum, Loupun,Idem, pag. 344. Gloss. Florentinæ :
Louba, Umbraculum.Aliæ Anonymi :
Louba, Hutta,apud Schilterum in Glossario Teuton. v. Loube, Locus ubi cives consultant, ut ipse definit, ex Chron. Konigsh. v. 132.
Lobium, aliis. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 15 :
Postquam autem descenderint, ducent eos in Lobium ante hospitale.Galbertus in Vita Caroli Comit Flandr. n. 51 :
Obsessi stabant ad Lobium Comitis.Adde n. 70. 75. præterea Godefridum Monach. ann. 1208. et Albertum Argentin. ann. 1365. Charta ann. circ. 1190. in Chartul. Buxer. part. 8. ch. 3 :
Canonicis S. Stephani dedi Lobium unum, quod est in foro juxta Lobium ipsorum.Haud scio an eadem notione apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. MSS. :
In festo S. Marci xxv. libras bonorum Proveniensium pro presbiterio crucium, et lectorum, et Lobii.
L. , 1840–1850.
Lubium, Jura Eccles. Ripens. juxta Ratisp. apud Haltaus. in Glossar. German. col. 556.
voce
Furlaube :
Nullus ante fores suas Lubium, quod vulgariter Vorlauben statuet, nisi eidem ex speciali licentia præpositi concessum fuerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lobium, Suggestum, locus editior. Buschius de Reformatione Monast. apud Leibnitium tom.
2. Scriptor. Brunsvic. pag. 831 : Ibi intra ostia chori ferrea et cancellata Lobium factum fuerat, et super illud cathedræ tres, pro tribus Doctoribus in altitudine a pavimento chori ad hominis pene altitudinem.Bis terve recurrit ibi.