![[]](img/image.png)
LOCALITAS, Circumscriptio, qua quis in loco est. Claudianus Mamertus de Statu animæ lib. 3.
cap. 4. in hæc verba :
Deus meus, quare me dereliquisti,sic argumentatur, ut probet animam illocaliter e corpore discedere :
Si enim non discessit, non dereliquit, si dereliquit, utique discessit. Objice nunc igitur Localitatem Deo.Utitur etiam cap. 3. S. Benedictus Anian. adv. Felicianam impietatem, apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 35 :
In terra erat tunc temporis Localitate inter homines homo, et in cœlo se esse dicebat filium hominis ; quia qui filius hominis erat Localitate, idem Filius erat Dei immensitate.