« Locarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 133a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOCARIUM
LOCARIUM, Pretium conductionis, locationis. Testamentum Bertichramni Episcopi Cenom. :
Sic quoque ut de tabernis, quæ infra domum esse noscuntur, Locarius ille, qui annis singulis inde speratur, in Sacrosancta Ecclesia... inferatur. Naves Locario jure conducere,in Annalibus Francor. Bertinianis ann. 862. Vox nota Varroni libro 4. de Lingua Latina. Postea pro quavis pensione, vel agrorum assignatione. Iidem Annales ann. 864 :
Lotharius... de omni Regno suo 4. denarios ex omni manso colligens, summam denariorum, cum multa pensione farinæ atque pecorum, nec non vini et siceræ, Radulpho Normanno Herioldi filio, ac suis, Locarii nomine tribuit.Et anno 882 :
Venientes autem primores partis illius Regni, quæ ipsi Ludovico in Locarium data fuerat, etc.Adde formulam 143. Lindenbrogii.