« »
 
[]« Locellum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 133b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOCELLUM
LOCELLUM, Prædium, territorium. Formula 37. ex Baluzianis :
Propterea donamus et donatum in perpetuum esse volumus ad jam nominato monasterio sancti illius, vel ad Abbate illo ipsum locum ubi ipse monasterius est constructus, cum omnibus adjacentiis et appendiciis suis, et Locella seu colonicis in villas illas in pago illo.
Epistola ann. 804. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 57 :
Caritatis tuæ injungo, ut Andecavis civitate accidere facias, et illa epistola quem (sic) de Locella mea nuncupantes Odane cum appenditio suo, cui vocabulum est ad Illotilio-Leobodo, quem ego ad casa S. Salvatoris confirmavi.
Præceptum Caroli Imp. ibid. col. 60 :
In loca nuncupantes Stivale sive Caucina, et in Turicas et in Villa-nova, et intra tota illa Locella manentes xix. una cum terris, domibus, ædificiis, etc.
Concordia Bethtæ cum Monasterio S. Vincentii Cenoman. apud Baluzium tom. 3. Miscell. pag. 168 :
Dum cognitum est quod Bethta Deo sacrata portione aliqua in Locella nuncupantia Soliaco, Mansione, etc.
Chron. Fontanell. tom. 3. Spicileg. Acher. pag. 204 :
Anno quinto regnante Dagoberto juniore Rege quidam Presbyter nomine Leutbertus, vir valde dives, contradidit eidem venerabili Patri prædium, quod vocatur Bodardi villa... necnon et Locella alia, id est, Taunaco, Luneraco, etc.
Adde Marculfum lib. 1. formula 30.