« »
 
[]« 1 loculus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 134c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOCULUS1
1. LOCULUS, Feretrum, in quo cadaver mortui deponitur. Isidorus lib. 20. Orig. cap. 9 :
Loculus, ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam.
Will. Brito in Vocab. MS. :
Loculus, parvus locus, bursa, feretrum.
Plinius lib. 7. cap. 11. de Pyrrhi pollice :
Quem cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt, conditumque Loculo in Templo.
Idem lib. 7. cap. 16 :
Et ipsi vidimus in Loculo asservatos.
Gregorius Turon. lib. 4. Miracul. cap. 33 :
Requirentes vero in Loculo, nihil de pignoribus sanctis, quod fama ferebat, reperimus.
Anastasius in S. Silvestro PP. :
Cujus Loculum cum corpore S. Petri recondidit, etc.
In S. Agapeto :
Cujus corpus in Loculo plumbeo translatum est, etc.
Walafridus Strabus de Vita S. Galli cap. 30 :
Invenit autem corpus viri sancti jam involutum, et in Loculo repositum : aperiensque sarcofagum, et exanime amici cadaver inspiciens, etc.
S. Bernardus de Vita et Morib. Relig. cap. 11 :
Auro tectis reliquiis saginantur oculi, et Loculi aperiuntur.
Vita S. Eusebiæ Abbatissæ Hamaticensis : []
..... Discedens, pignora sacra,
Gertrudisque suæ Loculum devectat ab inde.
Ubi ut plurimum loculi sumuntur pro feretris in quibus conduntur Sanctorum cadavera et reliquiæ. Loculus gestatorius, apud Adrevaldum de Miraculis S. Benedicti lib. 1. cap. 28. et 34. Adde Fortunatum in Vita S. Medardi cap. 17. Odilonem Cluniac. lib. 2. de Vita S. Geraldi cap. 17. Chronicon Casinense lib. 2. cap. 34. Rodericum Toletan. lib. 2. de Reb. Hisp. cap. 20. Simeon. Dunelmens. lib. 2. de Eccles. Dunelmensi cap. 6. 10. etc.
Loculatus, in Loculo seu sepulcro conditus, apud S. Zenonem Veronens. Serm. de Lazaro.
Locellus, diminutivum a Loculus, ejusdemque notionis. Paulus Warnefridus de Gestis Longob. lib. 2. cap. 10 :
Cujus corpus positum in Locello plumbeo.... CPolim est perlatum.
Herkempertus in Hist. Longob. :
Cujus Carlomanni in Locello aureo corpus... ad dictum Monasterium in Casino remissum est.
Flodoardus lib. 3. Hist. rem. cap. 5 :
Locellum etiam quendam, hoc est, capsam majorem, quæ a duobus Clericis ferri solet, fieri fecit.
Usurpant passim Scriptores, Anastasius in S. Sergio PP. pag. 61. Glaber Rodulph. in Vita S. Guillelm. Abb. Divion. cap. 7. num. 22. Baldric. Noviom. lib. 1. cap. 30. Leo Ostiens lib. 1. Chron. Casin. cap. 7. Chronicon. S. Petri Vivi ann. 869. et 1015. Chronic. Fontanell. cap. 7. Ægid. Aureæ vallis cap. 51. etc.
Lucellus, pro Locellus. Gloss. Gr. Lat. MS. : Γλωσσοϰόμιον, Lucelli ; pluraliter tantum declinatur. Edit. habet γλωσσόϰομοι, Luculli, γλωσσοϰόμειον, Lucullum, γλοσσοϰόμιον, Lucellum. Edit. habet γλοσσοϰομεῖον. Atque inde Luseau eodem significatu mutuati Galli. Ita Lucos, pro locos dixit Aggenus :
Nam Lucos frequenter in trifinio invenimus, sicut in suburbanis, et circa publica itinera constitutum esse perspicimus.
Nihil igitur mutandum, quidquid dicat Salmasius, qui locum pro sepulcro usurpatum a veteri Scholiaste Juvenalis, Ulpiano JC. Anastasio, et aliquot aliis, observat.