« 1 locus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 135a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOCUS1
1. LOCUS, pro sepulcro, seu loco sepulcri, occurrit passim in vet. inscriptionibus,
præsertim apud Thomam Reinesium. Vide Gloss. med. Græcit. in Τόπος et Loculus 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Locus, Græcis etiam τόπος, Latrina, Gall. Les
lieux, ut interpretatur Salmasius apud Tertullianum de Pallio, ubi :
Immundiorem loco cervicem monilibus consolatur.Fortassis alter interpretabitur sepulcrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Locus Monachorum, Oppidulum pagi Venetensis in Armorica, vulgo dictum Loh-mine pro
Loc-menach, Locus monachorum. Johannes de Loco-monachorum Archidiaconus et Electus Ecclesiæ Venetensismemoratur in Mandato Edwardi III. Regis Angl. ann. 1362. apud Rymer. tom. 6. pag. 361.
Ad Locum. Sic olim notare solebant particulas, quas ex constitutione aliqua aut recitabant,
aut exscribebant, adjectis etiam interdum primis constitutionis verbis : cujus moris
plures sunt in Theodosiano Codice reliquiæ, quibus etiam accidit, ut ea verba, nescio
quomodo, in textum ipsum irreperent, et excerpti partem occuparent, ut in leg. 3. de
Postul. (2, 10.) et Novella Majoriani de Episcopali judicio. Hæc Petrus Pithœus ad
Collationis Legis Mosaicæ tit. 15. hæc verba :
Extat denique decretum divi Pii ad Pacatum Legatum provinciæ Lugdunensis, cujus rescripti verba, quia multa sunt, de fine ejus ad Locum hæc pauca subjecit, etc.
Locum Dare, Loco excedere. Gregorius M. lib. 2. Dialog. cap. 23 :
Cumque in eadem Ecclesia Missarum solemnia celebrarentur, atque ex more Diaconus clamaret, Si quis non commmunicat, det locum, etc.