« »
 
[]« Locutorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 135b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOCUTORIUM
LOCUTORIUM, Gallice Parloir, Locus in Monasteriis in quibus Monachis invicem colloqui licebat, uti et Sanctimonialibus cum in aliis silentium indictum esset. Ejusmodi Locutorii quod Regulare appellatur, crebra mentio est in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 19 :
Quod si aliquid eis specialiter dicendum fuerit, quod nec illic significari possit, nec usque ad tempus Locutionis differri, poterit Armarius usque in Locutorium regulare educere eos, et illic breviter [] quod dicendum est, intimare.
Adde cap. 27. Ibidem pag. 34 :
In Locutorium nullus eat, nisi vocatus ab Abbate vel Priore.
Et cap. 38 :
Nullus Locutorium regulare sine licentia intrare debet, excepto Priore, et Subpriore, et his qui officiis deputati sunt. Ii autem qui officiis deputati sunt, possunt quidem intrare Locutorium, et de his quæ necessaria sunt, sibi invicem loqui : sed tamen claustrales nullo modo sine licentia ibidem vocare debent. Ipsi etiam ministri quando pro aliqua necessitate ibi ad loquendum ingrediuntur non debent diutius stare, vel sedere, sed quod necessarium habent breviter dicant, et statim exeant.... qui autem accepta licentia Locutorium ingrediuntur, non diu ibi sedeant, nec alte loquantur, nec plures ibi conveniant, nisi ad plus quatuor, etc.
Rursum :
Nullus extraneus vel Canonicus in Locutorium regulare ad loquendum ducatur. Fratres qui licentiam loquendi ad invicem quærunt, in nullo loco nisi in regulari Locutorio loqui possunt. In cæteris Locutoriis nullus vocet aliquem de claustralibus, nisi solummodo Abbas et Prior.
Adde cap. 67. sub finem. Tabularium Vindocinense Ch. 60 :
Quæ donatio primum facta in Locutorio, quod est juxta præscriptorum Capitulum Monachorum.
Charta ann. 1110 apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 155 :
Feci hoc donum per cultellum Radulphi Prioris Castri Joscel. in manu D. Willelmi Abb. Majoris-monasterii, in Locutorio ante introitum cameræ ejus.
Adde eumdem Lobinell. in Glossario Hist. Paris. tom. 3 : Petrus Damianus lib. 7. Epist. 5 :
Quid ad hæc dicent qui de Ecclesia non oratorium, sed Locutorium, et non oraculum, sed conciliabulum faciunt.
Vide Regulas Clarissarum, Damianitarum, etc. Matth. Paris pag. 631. 661. etc.
Locutorium Interius vel Privatum, in eodem libro Ordinis S. Victoris cap. 66.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Locutorium, bis in Necrologio MS. Fratrum Minorum Silvanectensium.
Locutorium Sacristarum. Tabul. Vindocin. Thuani Ch. 182 :
Venit in Locutorium Sacristarum conductu domni Stephani Monachi.
Alia Charta apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 337 :
Quas (areas) dominus Gualterius deveniens Monachus noster dederat nobis.... in Locutorio Sacristarum.
Locutorium Forinsecum, In quo cum sæcularibus Monachis vel Sanctimonialibus loqui licet. Thomas Walsinghamus pag. 257 :
Interim ribaldi cum instrumentis claustrum ingredientes, de Locutorio forinseco lapides molares... levaverunt.
Adde pag. 272. Bulla Urbani IV. PP. ann. 1263. pro Clarissis, apud Waddingum :
Locutorium vero fit ex crebris et spissis laminis ferreis, et forti opere fabricatis. Locutoria autem ad Confessiones fiant in Ecclesia, vel alio loco competenti.
Vide Ingulfum pag. 867.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Locutoria Fenestra, Clathri in locutoriis Sanctimonialium, Gall. Grille de parloir. Buschius de Reform. Monast. apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 903 :
Frequenter eis feci collationem in Ecclesia ante chorum suum, in Monasterio et ante Fenestram Locutoriam.
Locutorium seu Parlatorium Parisiense, in Charta ann. 1293. apud Renatum Chopinum lib. 1. de Moribus Parisiorum tit. 2. § 18. vulgo le Parloir aux Bourgeois, in quo examinabantur et discutiebantur articuli usaticorum et consuetudinis [] ejusdem civitatis coram Præposito Mercatorum et Scabinis.