« »
 
[]« Logotheta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 137c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LOGOTHETA
LOGOTHETA, vox Græca, quæ ad Latinos [] inferioris ævi etiam transiit. Apud Græcos quidem, Byzantios præsertim, varie accipitur : sed veram ejus notionem habet Gloss. Gr. Lat : Λογοθέτης, Ratiocinator, discussor, disputator, λογοθετῶ, Ratiocinor. λογισμὸς λογοθεσίου, Ratiocinium : est enim Logotheta, qui rationes accepti et depensi expendit ac discutit, quomodo dicuntur apud Procopium lib. 3. de Bello Gothico cap. 1. et 21. Magistratus aulæ Constantinopolitanæ : qui id nominis cum adjuncto habuere, ut λογοθέται τοῦ δρόμου, λογοθέται τοῦ γενιϰοῦ, de quibus agimus in CPoli Christiana, λογοθέται τῶν οἰϰειαϰῶν apud Pachymerem lib. 2. cap. 21. lib. 6. cap. 34. λογοθέται τοῦ στρατιωτιϰοῦ λογοτεσίου, de quibus VI. et VII. Synodus, et Procopius in Hist. arcana pag. 104. 1. Edit. λογοθέται τῶν ἀγελῶν, de qua dignitate Pachymeres lib. 1. cap. 17. lib. 2. cap. 13. et λογοθέται τῶν σεϰρέτων, qui iidem fuere qui τοῦ γενιϰοῦ, ut ad lib. 3. Alexiadis docuimus. Expendebant enim ii rationes cursus publici, ærarii generalis, ærarii privati, seu largitionum privatarum, ærarii militaris, gregum seu armentorum Imperatoris, de quibus singulis Magistratibus multa dixere Meursius in Gloss. et Gretzerus ac Goarus ad Codinum. Vide Theosterictum in Vita S. Nicetæ Hegumeni n. 11. et Glossarium mediæ Græcitatis, col. 821. sqq.
Primi autem ex his Logothetis, quem λογοθέτην τοῦ δρόμου appellabant, licet primo officium circa cursum publicum versatum fuerit, idque muneris gesserit, quod apud nos le General des Postes, alia tamen labentibus sæculis functio fuit : ut qui Edicta et aureas Imperatorum Bullas subscriberet, idque prorsus muneris obiret, quod apud nos Cancellarius, uti exerte habet Nicetas in Man. lib. 7. n. 1. unde Nicephoro CP. dicitur ὁ τῶν δημοσίων πραγμάτων τὰς ὑπομνήσεις διαϰομίζων. Gloss. antiqu. MSS. : Logotheta Græco eloquio dicitur, qui sermonem facit in populo, id est, qui Edictum Imperatoris foris populo nuntiat. Eadem ferme habet Papias. Glossar. Ælfrici : Logotheta, gemot-man, id est, ad verbum, homo conventus, alias orator, qui conventui publico præsidet ex parte Regis. Rogerus Hovedenus :
Qui fuerat Cancellarius Imperatoris, quem Græci vocant Logothetam.
A Græcis, inquam, istud nominis mutuati sunt Latini Principes. In Chronico Casinensi lib. 4. cap. 68. 117. et 126. (vel secundum Editionem Angeli a Nuce cap. 66. 116. et 125.) Petrus Diaconus Casinensis a Lothario Imperatore
Logotheta Italicus, Exceptor, Cartularius, et Capellanus Imperii Romani constitutus
fuisse dicitur, id est, Logotheta et Protonotarius quomodo appellabantur apud Siculos Normannos Reges, qui Chartas Regias subscribebant ut passim ex Tabulis Siculis colligere est. Alia tamen fuit in eo Regno et diversa prorsus dignitas a Magni Cancellarii dignitate. Logotheta enim, qui et Protonotarius, Primi a Secretis, seu Protosecretarii munus obibat, et gradu, Magno Cancellario major erat, etsi neuter neutri subesset, ut ait Ammiratus tom. 1. Stemmatum Neapolit. pag. 48 :
Essendo piu preminente uficio quello del Protonotario di quello del Gran Cancelliere, se ben l'uno al altro non e sottordinato.
Formula porro qua Regia diplomata subscribebant Logothetæ et Protonotarii Siculi, hæc erat, ex Waddingo ann. 1347. n. 8 :
Data Neapoli per... Logothetam et Protonotarium Regni Siciliæ anno, etc.
[]